Capvt l.

Capvt l.

CEntesimo quadragesimo sextò colligitur ex nostra principali conclusione, an valeant leges inutiles
1
* à principibus, vel magistratib. latæ, quib. populus regebatur, mouet quæstionem, quod licet regulariter leges iustas, & necessarias, vtilesq́ue esse oporteat: argumen. cap. erit autem lex. 4. dinstin distin . l. 1. & 2. ff. de legibus, tamen communis sententia est, vt lex si non aduersatur iuri naturali, diuino, vel gentium, aut sit contra bonos mores, non desinat valere, quamuis nihil referre videretur, eam legem factam fuisse vel fortè non fuisse factam, vt post Arist. & Dominicum Sotum Theol. dissertissimum diximus suprà cap. abhinc. 2. & quia valuit lex captionibus plena. l. vni. in princi. C. de cad. tollen. ibi. suis machinationibus, & l. inuidiosa. vt ibi. §. 1. & l. per quàm dura. l. prospexit. ff. qui & à quibus, elegans l. 1. §. initium. ff. de postul. ibi. quia moderatam hanc ætatem præ tor ratus est: quam rationem mirabile esse clamat Accur. ibi, & Andr. Tiraq. multa hanc ad rem spectantia congerens de retract. in prę fa pr æfa . num. 75. & Bal. in l. non omnium, per tex. ibi. ff. de legibus, & in l. de quibus. ff. de legibus.
Adhuc tamen contrariam partem summa authoritate & grauitate, nec minore (iudice me) aut minus dilucida veritate contrarium tenere videtur Theol. summus Alfonsus Cast. de potest. legis pœnalis lib. 1. c. 1. cap. penul. ibi in vers. & inde mea sententia, cuius verba ita habent. Et inde inquit, mea sententia deducitur, vt si
2
* princeps, aut magistratus talẽ talem potestatem à populo habens, vellet lege ab eo condita populum contradicentem cogere ad aliquid lege diuina, aut naturali, minimè necessarium, is sit tyrannus dicendus, quia maiorem erga populum potestatem exercet, quàm verè habeat: quib. verbis duo significauit, primùm non valere legem, quæ nociua aliquantulum esset, cuius contrarium tenuit Dominicus Sotus Theologus disertissimus de iust. & iure. lib. 3. q. 4. arti. 5. ad finem. Deinde significauit, non valere, si non esset necessaria in specto iure naturali vel diuino, qua si eo ipso quod necessaria non est, noxia esse intelligatur, cuius contrarium licet tenuerit Arist. loco per eundem Sotum citato, tamen verissimam esse Alfonsi Cast. sententiam, apparet ex nostra principali sententia, & ex omnibus his, quæ per hunc totum librum ad eius tam ornatam quàm iustificationem disseruimus, edocentes, omne imperiũ imperium tam legum quàm principum pertinere ad meram subditorum, non etiam ad regentium vtilitatem. Nec dubium est quin
3
* omnis lex posiriua positiua eo ipso quod necessaria non est, noxia & nociua sit. Leges enim constringunt hominum vitas. l. leges sacratis simæ. C. de legibus. sicq́; sicque onerant libertatem, vt ibi, & l. 1. §. quæ onerandæ. ff. quarum rerum actio non datur. inducuntq́; inducuntque imaginem quandam seruitutis, quæ morti æquiparatur. l. seruitutem. ff. de reg. iur. iuncta l. libertas. ff. de statu hominum. & §. libertas. Inst. de iure personarum. adeò vt in obligationibus faciendi ideo nullus compellatur præcisè, sed tantùm teneatur ad interesse, quia oneraretur libertas si homo ingenuus aliquid facere præcisè cogeretur, & lenius, clementius ac tolerabilius visum est, vt interesse præstemus, vel etiam omnia nostra, si opus fuerit, amittamus, quàm vt ad minimum faciendum inuiti cogamur, per quod nostra libertas aliquantisper lędi lædi videatur, facit Glo. app. in leg. in seruorum. ff. de pœ nis. dum ait, vel minimam pęnam pœnam corpoream duriorem esse omni pœna pecuniaria, facit l. filiusfam. §. secundum vulgarem. ff. de lega. 1. dum ait, patriam potestatem esse inæstimabilem. & quod Terentius per Crementem ad Sosiam dicebat, Quod habui, inquit, summum precium persolui tibi, hoc est, libertatem. Et illud vulgare:
Non benè pro toto libertas venditur auro.
Quum ergo hæc libertas per leges positiuas restringatur, consequens fit, eas leges non solùm noxias, sed nocentissimas quoque esse, quoties necessariæ (inspectis iuris diuini aut naturalis principis) non sunt, quamuis ingenti non modò leuitate verùm temeritate quoque, aut (quod turpius & inclementius est) machinatione non rarò fiant, vt testatur Iustinianus Imperator in d. l. vn. in princ. & §. 1. C. de cadu. toll. tanta est, tamq́ue lamentabilis humani generis infœlicitas. & verus
4
* intellectus ad d. l. vn. cum simi. est, eam legem & similes non tam iusto imperio, quàm tyrannide & ferri ab initio, & postea contineri aut obseruari. de quibus dictum est illud, Væ eorum, qui condunt leges iniquas.
Iustificantur
5
* hæ sententiæ, quia lex positiua vt valeat, oportet vt deriuetur à lege diuina & naturali, vt eleganter per eun dem Alphon. Castr. vbi sup. c. 2. cuius verba ita habent, Aliæ sunt leges humanæ, quæ à lege naturali deriuantur per modum specificationis aut determinationis, sicut species in rebus artificialibus quodam modo deriuantur à genere, in qua deductione licet sit necessitas, qua aliquam certam speciem statuat artifex in orando, quod tamen hanc aut illā illam statuat, ex mera artificis pẽdet pendet voluntate, tales sunt omnes leges, quæ præmium aliquod virtuti, aut pœnam vitio statuunt: quarum nullæ ex primis legis naturæ principijs necessaria consequentia deduci possunt. Nam licet necessarium sit ex lege naturæ, vt virtuti pręmium præmium , eo vitio pœna reddatur, non tamen ex eadem lege est necessarium, vt hoc aut illud præmium virtuti, & hæc aut illa pœna vitio reddatur. Ta| les ergo leges, licet verè humanæ dicantur, quia ab hominum voluntate pendent, vt subditos obligare possent, non tamen est sola in illis humana voluntas, ita vt sine illa similitudine aut specificatione legis naturalis illa sola subditis necessitatem & obligationem imponere posset. Possunt
6
* ergo huiusmodi leges quodammodo extensa vocis significatione naturales dici, quia per illas id in specie discernitur, quod in genere absque vlla specificatione lex naturalis faciẽdum faciendum esse decernit: si enim lex humana omnino à lege naturali discederet, illa iusta non esset, etsi nihil extra legem naturalem præciperet, iam non humana, sed lex naturalis diceretur. Nam
7
* Vlpianus Iurisconsultus in l. ius ciuile. ff. de iusti. & iure. ita ait, Ius ciuile est, quod neq; neque in totum à naturali iure vel gentium recedit, neque per omnia ei seruit, itaque cum aliquid addimus vel detrahimus iuri communi, ius proprium, id est, ciuile efficimus. Hæc ille. In quibus verbis ius commune ad ostendendam vocum idem significantium varietatem, posuit pro iure naturali. & meritò, quoniam (vt ex testimonio Aristotelis suprà citati constat) ius naturale est idem apud omnes. Deniq; Denique
8
* quòd lex positiua vt iustior sit, oporteat deriuatam esse à iure naturali & diuino, vltra d. Alphonsum Castren. tenent Dominicus Sotus Theologorum disertissimus, & alij, quos retulimus suprà c. 29. num. 20. Sicq́ue vt ex massa cerea, si vis, potes facere vnam figuram, deinde eam infectam reddere, ac rursum ex eadem massa aliam formam effingere, idemq́ue in massa aurea, vel argentea aut plumbea & similibus. Ita massa aut materia ex quibus facienda est lex positiua, est diuinum aut naturale, ex quibus variæ formæ fieri à lege positiua possunt, ea enim iura edocent pœnam non mereri malefactores, quamuis modum aut mensuram pœnarum non definiant, Vnde quòd fur siue manifestus, siue non manifestus puniatur, & etiam raptor, aut parricida, & similes, ijs iuribus prospectum est. quod autem fur manifestus quadrupli, fur autem non manifestus dupli pœna puniantur, vt in §. dupli, & §. quadrupli, cum vtrobique not. Instit. de act. quodq́ue ex rapina pœna tripli sit, vt in prin. & §. 1. Inst. de vi bonorum raptorũ raptorum . quod q́ue parricida culeo insutus pereat, vt in §. alia deinde lex. Instit. de publi. iudi. & c. id genus. isthæc sanè omnia à iure naturali incognita erāt erant , & à iure ciuili formata & specificata sunt ex ipsa iuris naturalis massa & materia dictantis in genere puniendos esse tales malefactores, facit tex. in simili, in l. adeò. §. cum quis ex aliena. ff. de acqui. rerum domi. cum §§. præ ced. & seq. quatenus loquuntur de specificationibus, quæ fiunt ex massa vel materia aliena: sicq́ue tales leges positiuæ habita consideratione materiæ aut massæ iustitiæ ex quibus fiunt, naturales appellari possunt, habita verò ratione formæ & specificationis dici possunt & debent ciuiles, & vtrunque probat d. l. ius ciuile. Nam quatenus dixit ius ciuile esse, quod intantum à naturali iure non recedit, intellexit de materia iustitiæ, & quatenus subdit, neque ei per omnia seruit. intellexit de forma seu specificatione, quæ à iure naturali incognita & solo iure ciuili introducta est. Idem
9
* quò ad præmia, quæ iure quoque pro benefactis debentur naturaliter, non secus quàm pœna pro malefactis. l. prima. ff. de iust. & iure. ibi, bonos non solùm metu pœnarum, verùm præmiorum quoque exhortatione efficere cupientes. Cæterùm quantum præmium deberetur seruis pro benefactis, de quibus in titul. C. de seruis. qui pro præmio libertatem accip. quantumq́ue præmium deberetur militibus in terminis. leg. item si verberatum. in princip. ff. de rei vendi. nullibi iure naturæ in specie definitum erat, sed iure ciuili definitur, vt ibi. Ergo quum omnis lex naturalis sit necessaria & vtilis, & ipsa quasi materialiter debeat generare legem positiuam, vt positiua iusta sit, superest vt vtilis & necessaria quoque esse debeat, quia
10
* omne generatum simile est generanti. Nam vt poëta cecinit:
Fortes creantur fortibus, nec debiles
Generant aquilæ columbas.
Et secundum Philosophum, Qualia sunt principia, talia præsumuntur principiata. tradit Andreas Tiraq. de præscrip. Gloss. 2. §. 1. verbo, bona autem fides. Vnde Poëta sic modulatur:
Sæpe solet filius similis esse patri.
Notat Gloss. in l. quisquis. §. 1. C. ad legem Iuliam maiest. leg. quod si nolit. §. qui mancipia. ff. de ædil. edi. & in c. si quis. 6. q. prima. Speculator de feudis. §. quoniam. versic. 5. numero 14. & Benincasius de actio. in princip. numero 102. Tertiò
11
* id pulchrè edocemur à Cicer. in Vati. sic scribente A, maioribus, inquit, nostris nulla alia de causa leges sunt inuentæ, nisi vt ciues suos incolumes conseruarent: ergo leges non necessariæ, aut non vtiles, cùm non possint non esse nociuæ, vt suprà ostendimus, valere non possunt, quia tunc ciues non seruant incolumes, sed potius lædunt. Idem apertius idem Cicero secundo de legibus scriptum reliquit, Ad salutem (inquit) ciuium, ciuitatumq́ue incolumitatem, vitamq́ue hominum, & quietam, & beatam conditæ sunt leges, quod & idem Cicero longè etiam significantiùs expressit prima de Inuent. Ea, inquit, virtute & sapientia maiores nostri fuerunt, vt in legibus scribendis nihil sibi nisi salutem & vtilitatem Reipublicæ proponerent, neque enim ipsi quod obesset scribere volebant, & si scripsissent cùm esset intellectum repudiatum iri legem intelligebant. Quibus verbis | non obscurè significauit, eam legem, quæ minus vtilis esset, aut necessaria vtroque pede claudicare, ac infirmam esse ex defectu non solùm voluntatis, sed etiam ex potestatis defectu legumlatorum. Quod intelligo quamdiu cessat vtilitas, nam ea adueniente lex illa valere incipiet, vt suprà diximus.
Hactenus quò ad huiuscemodi validitatem. Quid
11
* autẽ autem quò ad ipsius durationem? & sanè regulariter & si omnes leges perpetuæ sint, id tamen procedit, quando iurisdictio legem ferentis perpetua erat: qualis est iurisdictio populi, qui semper durat. l. quærebatur. ff. de iudici. aut etiam iurisdictio principis perpetui, vt sunt reges & similes. Cæterùm quando ab habente temporalem iurisdictionem fiunt, tunc ipsæ quoq; quoque temporales sunt, actionesq́; actionesque temporales producunt, vt in princip. Institut. de perpet. & tempo. actionibus. qua de re per Bart. in l. 5. in princip. ff. de verb. obliga. per Mathæsillanum singulari 189. Nota vnum mirabile. idem Bart. in l. fi. ff. de pœ nis. idem in l. omnes populi. ff. de iustit. & iur. & ibi Bald. Ludouicus Romanus consil. 228. Aretin. in d. l. 5. in princ. & Andr. Barb. in rubric. C. qui admitti.
Ijs, quæ per totum hunc librum egimus, finitima sunt quæ scripsimus infrà in secundo Tomo huius Operis lib. primo illius Tomi secundi. Si quæras cur si his contigua sint, desierint hic subiungi & continuari? respondeam id factum ob causam hic reticendam. Ergo quæ hic desunt, illinc petenda sunt.
FINIS LIBRI PRIMI.
Loading...