Capvt v.

Capvt v.

Svmmarivm.

SExto, hactenus de publicarum rerum alienatione, nunc verò superioribus proxima est inspectio illa,
1
* quando Princeps, vel ciuitas libera possit ad publicam vtilitatem bona vnius, aut quorundam ciuium auferre: qua in re Fely. in c. quæ in Ecclesiarum, in 20. col. de consti. Ias. post alios in l. Gallus. §. & quid si tantum. in 1. lectura, col. 16. & in 2. lectura, col. 12. ff. de liberis & posthu. & in d. l. conuentionum. ff. de pactis, & in l. vnica. C. de in ius vocando, in fi. col. & Anto. Capytius in decisionibus Neap. in 69: decisi. inci. in causa Ioannis, in 10. col. aiunt quod potest Princeps, & etiam ciuitas iura Principis habens, ex causa ob publicam vtilitatem, puta beneficio pacis, vel cuiuscunque alterius causæ legitimæ, priuatorum bona auferre, & alteri donare: vt notnt notant Doct. suprà dicti, & volunt communiter Doct. in c. quæ in Ecclesiarũ Ecclesiarum . de const. & in c. quia plerique, de immunitate Eccle. & in proæmio ff. post Bar. ibi, & in l. fi. ff. de constit. Princip. & in l. Barbarius. ff. de offi. præto. & in l. item si verberatum. ff. de rei vend. & in l. Lucius. ff. de euict. & in d. l. Gallus. §. & quid si tantum, & ibi Ias. in 16. colum. Doct. communiter in l. fi. C. si contra ius vel vtilitatem publicam. vbi Raphael Fulgo. inquit, se ita consuluisse, & ita consuluit in consi. 20. incipi. pro pleniori veritate, col. 4. versi. denique. & in consi. 61. inci. domina Catherina. col. 2. versi. quarto. & in consi. 143. inci. Antonius. & voluit Bal. in l. fi. in prin. ff. de Senatoribus, & in l. rescripta, col. fi. versi. 3. quærunt Doct. C. de precibus Impe. offeren. & in l. 2. col. 7. versi. item nota quod si Papa. C. de seruitu. & aqua. sequitur dissertissimus Fernād Fernand . Loazes, vbi suprà pag. 188. quæ conclusio sic simplciter simpliciter intellecta, perniciosa esset, & contra omne ius, omnemq́ue æquitatem, vnde non aliter recipienda est quàm sub duobus requisitis, primum vt ex causa publicæ vtilitatis, vel necessitatis id fiat (quæ priuatorũ priuatorum vtilitati præfertur, auth. res quæ. C. com. de lega) aliter enim iniurium esset, & contra l. id quod nostrum, & d. l. secundum naturam, & c. alteri, de reg. iu. lib. 6. Alterum requisitum est, vt & si fiat ob publicam vtilitalem vtilitatem , adhuc tamen non desinat recompensatio, aut remuneratio domino illius rei præ beri, ne fiat contra ius naturæ quo edocemur, incommoda, expensamq́; expensamque cuiusque rei eum sequi debere, quem commoda sequuntur. d. l. secundum naturam. l. vnica. §. his ita. C. de cad. tollen. Vnde si rem meam mihi auferri omnibus profuit: eius pretium vt ab omnibus mihi præstetur (dempta parte quæ me attingebat) par & iuri naturæ consonum est, id quod in simili attigimus. lib. 1. frequen. controuersiarum. c. 1. Communi tamen opinione simpliciter retenta ex ea dissertissimus Archiep. Tarraconen. vbi suprà, colligit, quòd
2
* vt Princeps rem meam mihi potest auferre ad alterum remunerandum, ita & facilius poterit eam remunerationem facere de rebus regiæ coronæ, quæ suæ esse intelliguntur, sicq́ue subinfert posse eum oppidum quopiam alicui benemerito donare id quod suprà refutauimus per plures rationes, & quia talis alienatio fieri non posset sine idonea recompensatione ipsius quibus facienda, eo casu quo ipsi assentirentur, sed vt consentirent, compelli non possent, cum alijs modis & non isto similes largitiones à Principe, quando necessariæ sint, faciendæ sint.
Apparet autem errare eundum doctissimum Archi. vbi suprà pag. 237. post Pet. Philipp. Corneum, quem allegat, consi. 79. lib. 2. dum volunt, quòd si
3
* Princeps retenta suprema iurisdictione oppidum quopiam alienat, valet alienatio, quasi cedat in paruam regni læsionem, sed certè præterea quòd eam læsionem paruam non esse suprà ostendimus, superest alia ratio efficacior (ad quam ipsi non aduertunt) nempe læsionem ipsius oppidi alienati, & præterea ex parte alienantis non esse alienandi ius, vt iam edocti fuimus. Vnde
4
* quod ipse doctissimus Archiep. vbi suprà pag. 239. c. non obstat etiam post Afflictum lib. 1. const. Neapol. ti. 7. de decimis. col. 9. quem ipse allegat, ait, Oppida, castra & ciuitates Ecclesiæ donare licere Principi, quamuis ea concessio in læsionem regni, dummodo non enormem, cedat. id ijsdem iuribus & rationibus confutatur,
5
* & omnia superiora vel ex eo iustificantur quod vasallorum alienatio sine eorum consensu non valet, quia interest eorum dominum non mutare, sicq́ue ad consentiendum suæ alienationi compelli non possunt, vt est tex. in c. 1. §. si quis, quo tẽ pore tempore miles, & in c. 1. §. præterea ducatus, & vbi And. de Isernia. Bal. Marti. Lauden. Aluaro. Præpositus & alij notant de prohibita feudi aliena. per Fridericum, & in capitulo primo. §. eadem, de lege Corradi. & in l. in adoptio| nibus. ff. de adoptio. & est glo. communiter approbata in l. inuitus. ff. de fidei com. liber. & in c. dilecti. & ibi Hosti. Inno. Ioan. And. Antonius de Butrio, Panormi. & communiter alij de maioritate & obedien. & voluit Ioannes Faber in tit. de assignatio. liber. Iacobus de Arena, Dynus, Bar. Areti. Alexand. Iaso. & alij in l. 2. in princi. ff. solu. matrimonio. Inno. in c. auditis, de pręscriptio præscriptio . Idẽ Idem tenet Bald. in consi. 327. incipi. pridie enim consului. volu. 1. & in d. c. 1. §. si quis, & in d. c. licet. §. in generali, si de feudo defuncti contentio sit inter domi. & agnatos, & in l. debitorum, & ibi Saly. Paulus de Cast. & alij. C. de pactis, & in l. 1. in 7. col. C. de seruis fugiti. & in l. in testamento. C. ad legem Falcid. & in c. 1. circa finem. de restitutio. spoliato. Idem Paulus Castr. in consi. 20. incipi. in causa statutorum. vol. 1. & in consi. 335. incipi. laudatio. Ludouicus Roma. in consi. 26. incipien. pro decisione, Petrus Philip. Corneus in cōsi. consi. 221. incipi. in hac quæ stione. col. 3. volu. 4. Nico. Milis in repertorio suo, in verbo, dominus, versi. dominus feudi, & versi. Dominus terræ. Luc. de Penna in l. 1. per illum tex. C. de capitatione ciuium, censi. eximenda. lib. 11. And. Siculus in cons. 11. inci. illud afferam in medium. Fely. in c. ad audientiam. col. 2. de præscrip. Sozi. in consi. 39. incipi. in quæstio. col. 3. vol. 1. Ias. in d. l. debitorum. col. 2. C. de pact. & in l. si non sortem. §. libertus. col. 10. ff. de cōdictione condictione in debiti. & in consi. 56. incip. circa primum. col. 1. vol. 1. Ang. Ias. & Comesius col. 16. Insti. de actio. in §. item seruiana. Capytius deci. Neapo. 160. Corsetus de potestate regia, q. 4. vt refert Loaces, vbi suprà pag. 24. Speculator & Ioan. And. ad eum ti. de feudis. §. quoniam.
Amplia
6
* vt vasallus inuitus alienari non posset in dominum etiam æquè bonum, quinimò neque in dominum priore domino etiam meliorem & potentiorem, quia cùm
7
* ius, quod habet Princeps in ciues & subditos, descendat ex eorum mandato & commissione, non potest mutari, etiam in melius, tex. notabilis in l. fi. C. de nego. gest. maximè ibi, licet res bene ab eo gestæ sint, &c. & ibi vide plenè.
Secundò facit tex. notabilis in l. 3. §. in bello. ff. de re mil. ibi, licet res bene se gesserit, &c.
Tertiò facit tex. notabilis in l. si ex duobus, maximè in fine sui. ff. de nego. gest. ibi nulla ratione, &c.
Quartò ad idem tex. pulcher in l. quia aliena. §. liberos, eod. titu. maximè in ratione sui, quam bene pondera, ibi dum dicit cùm voluntas finem erogationis fecerit. & illa ratio est generalis ad casum nostrum, & ad omnes alios, ergo, &c. l. generaliter. §. & licet. ff. de iu. & facti igno. & sic per rationem extenditur dictum, sicut è contra restringitur. §. dulcissimis. cum simil. in l. cum pater. ff. de leg. 2.
Quintò ad idem l. si. creditor. §. 1. ff. de pec. Sextò facit l. hæreditas. §. 1. ff. de peti. hære. ibi, vel quātum quantum testator iusserit non excedit, &c.
Septimò facit optimus tex. in l. si pro te. ff. manda. qui est singularis, & alia iura quæ adduximus de succ. crea. lib. 1. §. 4. quæstione fi.
Quinimò
8
* tam vetitum est fines mandati transgredi, vt transgressor interdum capite puniatur & mulctetur, quamuis res bene cesserit. d. l. desertorem. §. in bello. de quo tex. eleganter per Cremen. sing. 150. mandatum quod licet dux. Rochus de Curte in c. fi. 36. col. Io. de Neuizanis fol. 87. in sua Sylua nuptiali, limi. 6. ergo cùm principes legitimi, de quibus loquimur regulariter (nisi aliud ius plenius & maius habeant quàm principatus quod habẽt habent , nitatur & oriatur in solo ciuium mandato & concessione, quod sui natura est personale, nec egredi potest personam ipsius Principis, im possibile est quòd eos in alium Principem alienare aut transfere possit, & ad d. §. in bello. adde historiam not. Torquati, de quo Claudius ait:
Turpe rigor nimius Torquati despue mores.
Vnde
9
* quod doctissimus Loazes, vbi suprà pag. 249. c. nec obstat tertium, post Bal. in c. generali, si de feu. fue. contr. inter dominum & agna. Ioan. Andreæ ad Specul. ti. de feu. §. 1. Alex. consi. 25. attentis narratis. col. penu. lib. 5. Pet. Philip. Corneus consi. 321. in hac cōsultatione consultatione , col. 3. lib. 4. Purpuratus in l. fi. limi. 5. C. de pact. quos ipse allegat, quod (inquam) hi aiunt vt libertos à dominis, ita & ciues à principe suo ex causa necessitatis posse alienari, ita planè suspectum tam est, quàm si affirmarent pupillum à tutore ex causa necessitatis ipsius tutoris alienari fas esse, per omnes rationes & iura suprà allegatas, præsertim, quia, vt ostendimus, principum in subditos & tutela in pupillos exequantur. Fallit in vasallo strictè sumpto, quale est, cum campum habebam meum iure tam proprietatis quàm iurisdictionis, & ibi oppidum aut oppidulum ædificare sub certis legibus & tributis permisi. tunc enim ex tali necessitatis causa eos vasallos fortè alienare fas esset, ratio differentiæ perspicua est: quia hoc casu principatus ius in meo proprio constitutum est, at quando ex solo consensu populi Princeps cōstitutus constitutus fui, tunc ius principatus in alieno constitutum & concessum fuit, & sic illo casu possunt & debent saluari multa quæ dicuntur per Doct. confundentes (& non iure) iura vasallitij & principatuum.
Septimò apparet etiam ex superioribus
10
* non iure per doctissimum Fernand. Loazes, vbi suprà pag. 250. in c. nec obstat tertium, fieri eam æquiparationem, dum ait, quod si suæ necessitatis causa ipsi ciues possunt omisso relictoq́ue priore Principe, qui ad eos defendendos aut regendos erat ignauus, alteri Principi se committere, idem similiter lice| bit ipsi principi, vt eos inuitos necessitatis causa possit alienare, sed ipse non aduertit (id quod suprà eum in hoc improbantes attigimus) principatum fuisse creatum ob subditorum vtilitatem & rem, non ob rem aut vtilitatem regentium, nec dubium esse, quin vtilitatibus proprijs tantùm, non etiam alienis homines possint renunciare. l. penult. C. de pact. l. si quis in conscribendo. C. de Episc. & Cler. l. quoties ab omnibus. C. de fideicom. l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verbor. oblig. l. Titio centum, in princip. ff. de cond. & dem. Quod autem ipsismet ciuibus liceat ex causa ignauiæ principis sui alteri principi priore relicto sese committere id, & verum est, & tenet Paul. Castrens. in rep. l. ex hoc iure. ff. & iust. & iure. colu. 4. ver. 10. c. tertium. Ioan. de Imo. consil. 34. visis & ponderatis. Ioan. de Neuizanis in suo consil. inter consilia feudalia. Alberti Bru. in serto cons. 12. patres comederunt.
Octauò apparet
11
* etiam minus iustam esse eam differẽtiam differentiam , quam doctissimus Loazes, vbi supr. pag. 251. vers. non obstat, quartò constituit, dum ait, referre vtrùm princeps vnum aut certos vasallos alienare inuitos velit, vt id sibi non liceat, (& ita procedat regula negatiua suprà posita) an verò velit vnum integrum oppidum aut vrbem alienare, vt tunc ex causa id possit etiam eis inuitis: aitq́; aitque idem tenuisse (etiam si in duriorem dominũ dominum transferrentur) multos, & esse tex. in c. 2. §. ex eadẽ eadem lege, de lege Corradi. & notat. Iacob. de Aren. & Bald. in l. 2. in prin. col. fin. in fine. ff. soluto matri. Idem Bald. in l. 1. col. 5. in fine. vers. vasalli tamen. C. de ser. fug. & in l. si plures, in 2. colum. C. de cond. insertis. & in l. 2. C. de don. & in c. 1. §. præterea ducatus. col. fin. circa finem. versic. not. quod dominus de prohibita feudi alienatio. per Fridericum, & in additio. ad Specu. in tit. de feudis. Doct. communiter in l. inuitus. ff. de fideicom. libera. & in c. dilecti, de maiori. & obed. Nicol. Milis in repertorio suo in verbo, dominus feudi. & Fabianus de Monte in tracta. suo de emptio. & vendit. in 3. parte principali, in 2. quæst. Alex. in consil. 25. incip. attentis narratis, col. penul. volum. 5. Andr. de Isernia in c. 1. de prohibita feudi aliena. per Lotha. Sed certè talem alienationem fieri non posse quò ad ciues, in quibus princeps habet simplex nudumq́ue ius principatus, plusquam manifestum esse debet, ex ijs quæ fusius suprà edocti sumus, & quia bonum est argu. de toto ad partem. l. quę quæ de tota. ff. de rei vend. l. an pars. ff. pro dereli. l. hæredes mei. §. cùm ita. ff. ad Treb. Vnde qua ratione non licet vnum vel quosdam ciuium alienare, eadem ratione nec vniuersos alienare fas erit. Quinimò si vniuersos alienare liberum foret, longè facilius quosdam alienare liceret, ex regula dictāte dictante , quod cui licet, quod est plus, licet vtique quod est minus. c. cui licet, de reg. iur. lib. 6. Ergò in tali simplici iure principatus nec singulos nec vniuersos alienare ex similibus causis fas erit. Sed opinio Docto. suprà relata fortè procedere poterit in iure vasallitij, de quo proximè mentionẽ mentionem habuimus, vt ex causa vasallos alienare liberum sit vniuersos, singulos autem non ita facilè liceat, ideò semper ferè, dum de simplici principatu agimus, subditos appello ciues non vasallos. Qui quidem vasalli
12
* possunt exquacunque iusta causa, & signanter ex causa remunerationis in alium transferri, vt notant communiter Doct. in d. l. inuitus. ff. de fideicommissa. liberta. & in locis superiùs allegatis. Claudius de Seycello in suo feudorũ feudorum speculo. in tit. qui feud. dare poss. in 5. col. Felyn. in c. quæ in Ecclesiarum. in 19. colu. de consti. Hippolytus de Marsilijs in l. 1. §. cùm quidam. in 1. colum. ff. de quæst. quos refert & sequitur Gomesius Sarnensis Episc. in §. item serui ana, in 16. col. in 2. limita. Instit. de actio. quidquid dixit Io. Igneus in repeti. l. donationes, quas diuus. C. de donat. inter virum & vxor. Princeps autem ius simplex principatus habens ciues suos ex tali causa alienare, aut trāsferre transferre minimè poterit, vt ex superioribus apparet.
Nonò apparet ex superioribus, suspectum esse quod multi contendunt,
13
* dominiũ dominium præscriptione nobis quæsitum per principẽ principem posse auferri, vt retulimus controuersiarum lib. 1. c. 1. nu. 9. & nu. 15. quibus ad de Panormit. consi. 85. illud præsumam. & cons. 3. q. 19. lib. 2. Fernand. Loazes, vbi supr. pag. 304. sed cùm is principatus ad ciuium non ad ipsius principis vtilitatem cōcessus concessus fuerit, ineptum esset, concessam videri facultatem talis dominij adimendi.
Decimò apparet
14
* ex superioribus, suspectum esse, quod definiuit cons. Neapolita. vt referunt & sequuntur Fernand. Loazes, vbi suprà pag. 308. & Antonius Capytius decisio. Neapolita. 166. in causa illustrissimorũ illustrissimorum , aiunt enim, quod si rex cum suis subditis talem conuentionem atque contractum fecerit, quòd si proprijs ipsorum subditorum pecunijs se à dominis suis redemerint, eos in suos princeps recipiet, coronæ q́ue suæ incorporabit: & nunquam à regia corona regioq́; regioque patrimonio eos alienabit, non obstante tali conuentione, de plenitudine potestatis eos princeps licitè alienare poterit, id quod conuentum fuit inter Serenissimum Regem Henricum Quartum, & ciues oppidi de Moia. Sed hæc opinio tàm à veritate longè abest, vt impia iniuria & perfidia sit, & contra ius diuinum, naturale, & gentium, & palàm egrediatur notissimos & angustissimos terminos simplicis principatus, vt ex superioribus constat.
Vndecimò apparet ex superioribus, an vera sit opinio existimantium,
15
* quòd princeps rem propriam subditi potest sine causa de plenitudine potestatis auferre, & alteri dare, vt | notat glo. communiter approbata in d. c. cō stitutus constitutus , de religiosis domi. & volunt Docto. communiter in d. c. quæ in Ecclesiarum, de consti. & in c. nonnulli, de rescriptis, glo. & communiter Doctores in l. fi. C. si contra ius vel vtilita. publicam, & in l. quoties. C. de precibus Imperato offeren. & in d. l. 1. ff. de const. princip. Oldra. in consi. 257. incip. factum tale est. Bar. in l. conficiuntur. §. codicilli. ff. de iure codicill. & in consi. 189. incip. ciuitati Camerini. Ang. & in d. l. item si verberatum. ff. de rei vendicat. & in l. 2. C. de quadrie. præscrip. & in l. 3. §. si is pro quo. & ibi Doct. ff. quod quisque iuris. Ioan. de Anania in consi. 81. incipi. viso instrumento, in fi. colum. Alexand. in consi. 92. incipi. perspectis, & in consi. 106. incip. circa principalem, colum. 5. volum. 1. & in consi. 138. incipi. habita diligenti ac matura consideratione. & in consi. 215. incipi. nec arguendi sumus. colum. 6. vol. 2. & in consi. 1. incipi. ponderatis his. colum. 18. volum. 5. & in consi. 3. incipi. perspectis literis. colum. 2. & in consi. 92. & in consi. 155. vol. 6. & consi. 357. incipi. nec arguendi sumus. volum. 7. And. Siculus in consi. 24. incipi. clementissimi. & in cō si. consi. 64. col. pe. volum. 4. Aluarotus in c. 1. in pe. colum. qui feudum dare possunt, & in c. 1. in prin. in 2. col. de natura feudi. Marianus Sozi. in consi. 56. incipi. circa primum. colum. 3. & in cons. 65. incip. cum in præsenti casu. colum. 14. vol. 1. & in consi. 156. inci. pro fundamento decisionis. col. 2. & in consi. 164. inci. visa bulla Bonifacij, col. 4. vol. 2. & in consi. 63. incipi. visis testament. nobilis, colum. 2. & in cons. 120. col. 3. Anto. Corsetus in tract. de potestate & excellentia regia in 4. q. Albertus Brunus in consi. 1. incipi. circa primum. in 5. col. Fely. in consi. 30. inci. oportet. in 6. col. versi. adest etiam clausula. Ias in consi. 56. inci. circa primũ primum . col. 3. vol. 1. & in consi. 143. incipi. circa primũ primum . colum. 3. & in consi. 213. incipi. in præmissa cō sulatione consultatione . col. 2. & in cōsi consi . 227. incipi. Carol. in. 2. col. & in consi. 233. incipi. præsens consultatio. col. 2. & in consi. 236. incip. viso ti. q. col. 2. vol. 2. & in cons. 107. incip. in præsenti consultatione. col. 2. vol. 4. Petrus Belluga in suo principum speculo. in 46. rubrica. in §. donũ donum . in 3. pag. Curtius in consi. 1. col. 7. vol. 1. & in consi. 35. in fi. col. & in consi. 47. in 12. col. & in consi. 49. in 33. & 65. colum. & in consi. 65. in 9. col. & in consi. 108. incip. circa controuersiam. col. 3. & in con. 173. incipi. in causa vertente. colum. 2. vol. 2. Philip. Decius in con. 191. incipi. in causa quæ agitur. colum. 2. vol. 1. & in con. 198. incipi. & pro tenui. col. 1. & in consil. 269. & in consi. 261. incipi. in causa, & in con. 390. vol. 2. Ludo. de Gozadinis in consi. 8. inci. in hac causa. col. 8. in prin. & in consi. 26. incip. in causa illustrissimorum. in 2. col. Petrus pau. Parisius in cons. 1. in 14. col. & in consi. 22. inci. illustrissimam dominam. col. 11. & in consi. 106. incipi. circa principale. col. 5. vol. 1. & in consi. 46. incip. primum testa. colum. pe. & fi. vol. 3. & in consi. 3. in 7. col. & in consi. 5. inci. vnius iustius, in 16. col. vol. 4. Bal. in proœmio decreta. in 4. col. & in c. 1. in 11. col. de consti. & in c. Ecclesia S. Mariæ, in pe. col. vt lite pendẽ penden . & in c. cum super. in 1. col. de causa possess. & proprietate. & in l. eos. C. de apellatio. & in præludijs feudorum, in 11. colum. & in titu. de pace Constantiæ, in prin. versi. non admittemus, & in consi. 333. incip. ad intelligendam, vol. 1. Fernand. Loazes qui alios refert, vbi suprà pag. 310. Hieronymus Gratus consi. 9. facti speciem, col. 19. lib. 1. Sed in hoc non minus frequenti quàm arduo & malè digesto articulo quamuis om nibus ferè ijs, de quibus mentionem habuimus, repugnantibus, vix est vt in principe legitimo & simplex ius principatus habente sit dare plenitudo potestatis, quæ quicquam differat aut distet ab ordinaria potestate, nam quod attinet ad speciem propositam sit conclusio talis, Princeps merum ac simplex ius principatus obtinens, ciuis sui aut subditi rem duobus demum concurrentibus requisitis auferre potest & non aliter, Primum quòd id fiat ex causa publicæ vtilitatis vel necessitatis, Alterum quòd ei detur congrua & moderata recompensatio, per iura & rationes de qui us quibus suprà. Idem esse diximus, quando Princeps potestate ordinaria hanc ad rem vteretur, quæ ab absoluta hac in re differt nihil. Ratio conclusionis est, quia tempore necessitatis omnia sunt communia, sicq́ue qui vitam socialem, popularem ac politicam delegit, huic legi sese submittere videtur,
16
* vt publicam vtilitatem commodis priuatis anteponat, auth. res quæ. C. com. de lega. & consequenter poscente Reipublicæ vtilitate & necessitate, res suas ei conferat & concedat, Vnde Cicero 2. de legibus sic ait, Respublica nomen vniuersæ ciuitatis est, pro qua mori, & cui nos totos dare, & omnia nostra ponere, & quasi consecrari debemus. Idem Cicero Philip. 13. Omnibus bonis expedit saluam esse Rempublicam. Idem 3. de sinibus ait, Laudandus est, qni qui mortem appetit pro Republica, qui doceat, chariorem esse patriam nobis quàm nosmetipsos. Idem Cicero in vati. Omnia quæ à nobis geruntur non ad nostram vtilitatem & commodum, sed ad patriæ salutem conferre debemus. Idem 4. ad Heren. Non mihi soli sed etiam atque adeo multo potius notus sum patriæ, verum & si nostra tempore necessitatis patriæ conferre debeamus, tamen quia iure naturæ congruit vt communis salus, communis necessitas, aut commune periculum non vnius duntaxat aut alterius, sed cōmunibus communibus impensis, iacturis, periculisq́; periculisque comparetur. l. secundum naturam. ff. de reg. iu. §. his ita. C. de caden. tollen. l. iure naturæ. ff. de regu. iuris. l. nam hoc. ff. de condi. indeb. ideo respublica congruā congruam moderatamq́; moderatamque compensationẽ compensationem huic, qui rem suā suam de| dit ad subleuandam subueniendamq́; subueniendamque publicam necessitatem, præstare debet, detracta particula quam illemet vt vnus de populo conferre debebat. Intellige vt præbeat & remuneret Respublica, si potest ex integro, sin minus saltem qua ex parte potest, quod si nec etiam ex parte potest, tunc impossibilium. nulla est obligatio. l. impossibilium. ff. de regul. iur. verùm siue compensationis nomine nihil præstiterit, siue minus integram præstiterit, quod deest, vt quum primùm venerit ad pinguiorem fortunam, suppleat par est, vt in simili tradunt Decius & Hieronym. Cagnol. in l. diuus Pius. ff. de reg. iur. & nostram sententiam tenuerunt Plato & Cicero, vt diximus suprà in præfa. argu. 2. in fi. num. 31. vbi alios adduximus, & adhæc omnia extendit sese potestas ordinaria & potestas absoluta vel potestatis plenitudo, vltra progredi neq; neque in minimo potest. nam etiam de plenitudine potestatis princeps efficere nequibit, vt cessante publica vtilitate & necessitate, res mea mihi inuito auferatur, per hoc enim mihi fieret iniuria & violentia, quæ res longè aduersantur iuri & naturæ meri principis, qui vt prosit & tueatur, non vt obsit & lædat, creatus fuit. Quinimò etiam vrgente publica necessitate, si res mihi auferatur, etiam de plenitudine potestatis efficere nequibit, vt moderata compensatio mihi præstari desinat, si quidem ad id pręstandum præstandum Respublica idonea est, per eandem rationem, eaq́ue omnia sunt ex visceribus iuris gentium naturalis & diuini, quibus iuribus principes subiacere ac subesse certum est, nec ea posse violare. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. sed naturalia. Instit. de iur. nat. quamuis in vtroque (nempè vt de plenitudine potestatis res mea mihi per principem cessante etiam publica vtilitate vel necessitate auferri possit, quodq́ue vrgente necessitate publica eius ablatæ recompensatio nulla detur) contrarium plerosq; plerosque nostrorum, de quibus mentionem habuimus, sensisse, responsurosq́; responsurosque fuisse verosimilimum sit.
Confirmantur nostræ sententiæ,
17
* quia plenitudo potestatis ad malum & iniurium non extenditur. illa enim non potestatis sed tempestatis plenitudo foret, vt multi dicũt dicunt , quos retulimus suprà lib. 1. controuersiarum. c. 1. num. 5. quibus adde Fernandum Loazes in suo consil. pro Marchi. de Velez. pag. 54. num. 65. Sozinum Iunior consil. 65. in causa occurrenti. lib. 2. Bart. Sozin. cons. 164. visa bulla, lib. 2. & consil. 120. memini. lib. 3. per Cardina. in clem. pastoralis. de re iudi. Ioan. Iacob. de Leonar. inter consilia feudalia Alberti Bruni cons. 117. in hac causa, colum. fin. vnde cùm superiora quæ improbamus, non solùm mala, verùm pessima, nefanda iniuriaq́; iniuriaque sint, vt fieri etiam de plenitudine potestatis nequeant, par est.
Ex causa tamen publicæ vtilitatis & neces sitatis per principem nostrum (vt dictum est)
18
* adimi potest, quia licet id videatur prima fronte contra ius naturale, tamen hæc est congrua illius naturæ aut diuini iuris interpretatio, quam inferior, vt est princeps, facere non prohibetur. Et ideò dici solet, quòd
19
* quamuis Summus Pontifex non possit ius diuinum in totum tollere: potest tamen ex causa illud moderare, interpretari, ac limitare, vt in d. c. quæ in ecclesiarum, de constitutio. & in c. post translationem. de renunciatio. & in c. ex parte, el primo. de officio delega. & in c. literas, de restitutio. spolia. Vincen. Ioan. Andr. Panorm. in c. proposuit, de concessione præben. & in c. à nobis, post Glossam ibi, in verbo, exemptus, de decimis. & in c. cùm ad monasterium, de statu monachorum, & in c. gaudemus. de diuortijs, & in c. per venera bilem, qui filij sint legitimi. & in c. sunt quidam. 25. quæst. 1. & in regula actus legitimi. de regulis iuris. lib. 6. Bart. in proœmio ff. in 6. colu. & in l. ex hoc iute gentium. ff. de iustitia & iure, & in d. l. omnes populi, eod. tit. & in l. rescripta. C. de precibus Imperato. offeren. & in l. final. C. si contra ius vel vtilitatem publi. & in l. 1. ff. de constitutio. principum. Albericus de Rosate in 1. parte statutorum, quæst. 7. Bald. in auctenti. ad hæc. C. de vsuris. & in l. 1. C. de iure aureo annulo. Alexan. in consil. 249. incip. pro inuestigatione. colum. 3. volum. 2. & in cons. 183. incip. perspectis verbis. col. fin. volum. 5. Marianus Sozin. in cons. 28. incip. circa primum quæsitum, volum. 1. Petr. Philippus Corneus in cons. 189. incip. quanquam. col. 2. volum. 4. Fely. in c. postulasti. col. 15. versi. tertius casus. de rescriptis. & in c. humilis. de maioritate & obedientia. Deci. cons. 12. col. 2. bonus text. in l. si hominem. ff. mandati.
Hinc dici solet,
20
* posse iudicem ex causa omnem iuris terminum minuere atque alterare, etiam si lex terminum taxet, & addat, non plus nec minus à iudice posse dari, vt probat text. in l. ad peremptorium. cum lege sequenti. in verbo, non minus. & ibi Paulus de Castr. iuncta l. nonnunquā nonnunquam . ff. de iudicijs. & est text. per quem hoc ibi notant Bart. Angel. Alexand. Ias. & Doct. in l. 2. ff. de re iudica. Gloss. Panormita. Ant. de Butrio, & communiter omnes in c. cùm sit Romana. vbi latè per Philippum Decium in 5. colum. cum sequenti. de appellatio. & voluit Glos. & ibi Doct. in regula, indultum de regulis iuris. lib. 6. & in §. sancimus, in verbo viginti, in auctenti. de exhibendis reis, colatio collatio . 5. & in §. omnẽ omnem , in verbo, cautione. in fine, in auctenti. de litigio. colla. 8. facit text. in c. pastoralis. vbi Panorm. Felyn. & omnes idem notant de exceptio. & in c. si tibi absenti. de præben. lib. 6. & in l. si quis à quo fundus, vbi Glos. Ange. & Doct. ff. de damn. infecto. & in c. cùm venissent de eo, qui mitti. in posse. & voluit Innocen. in c. ad petitionem. de accusatio. Panormi. inferendo | ad notabilem quæstionem in consil. 60. incip. venio ad primum. colu. pen. volu. 1. istorumq́; istorumque ratio ea est, quod vbi adest iusta causa, tunc non tàm legis transgressio, quàm iusta interpretatio fieri videtur, quam magistratus non solùm facere possunt, sed etiam debent, ne aliter ipsam legem fraudare videantur, tantùm abest vt custodire credantur. l. fraus. ff. de legib.
Duodecimò apparet,
21
* an verum sit quod tradunt Ludouicus Gozadinus consil. 26. in causa illustrissimorum. col. 9. post dominum suum, quem refert in quodam consil. & Fernandus Loazes, vbi suprà pag. 98. vers. & propterea dicebat. aiunt enim modum succedendi à testatore ordinatum posse per principem alterari ac immutari, quando per talem alterationem reducitur successio ad ius commune, quos authores adde ijs, quos congessimus de succ. crea. lib. 1. §. 1. nu. 29. illatione 23.
22
* vbi eundem articulum dum attingeremus, tenuimus de potestate ordinaria sine iusta causa id fieri non posse, de plenitudine verò potestatis posse fieri, etiam sine vlla causa, quod vltimum emendandum est. nam cùm iam hodie ius succedendi sit iuris gentium, vt plenè ostendimus de succe. crea. §. 1. & de succ. progressu in præfatione, cumq́ue ea, quæ iuris gentium esse noscuntur à principe sine iusta causa immutari nequeant. §. sed naturalia. Instit. de iur. nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iur. superest vt ea immutatio principis meri & legitimi potestati non subsit, quinimò nec si esset de iure ciuili ea succedendi facultas, per eum immutari sine iusta causa posset, cùm meri & legitimi principes legibus, non leges huiusmodi principibus subsint, vt fusius suprà c. 1. & 2. admonuimus, & omne ius cuiusque ciuitatis firmum & obseruandum esse intelligatur, vt in princ. Instit. de obliga. ibi, secundum nostræ ciuitatis iura. Nec dubium sit, quin æquum & bonum Reipublicæ q́ue illi vtile præsumatur, vt plenè per Bald. in l. omnium. ff. de legibus. & in l. de quibus. colu. 10. eodem titu. plenè per Andre. Tiraquell. de vtroque retract. in præfa. num. 75. Nec ad rem pertinuit, quòd princeps plenitudine potestatis vtatur, nam eam potestatem potestate ordinaria maiorem non esse saltem, quò ad hanc rem & similes, supr. admonuimus.
Tertiodecimò apparet etiam,
23
* an talis merus & simplex princeps possit res & iura ad regiam coronā coronam spectantia alienare, quando regno & regni successoribus enorme præ iudicium non infertur id, quod voluit doctissimus Loazes, vbi suprà post Matthæum Afflictum constit. Neapol. lib. 1. titu. 7. de decimis. & post eundem Afflictum, quem allegat in titu. quæ sint regalia, per Imperatorem Frideric. in prin. colu. 8. sed longè verius & consultius respondetur in contrarium, etiam si læsio enormis non esset, sed tantùm mediocris, quamuis aliud esset, si tàm minima esset, vt tanto principi verosimilimum foret, id in specie à ciuibus denegatum non iri, vt patet iuribus & rationibus iam adductis, quæ non expedit repetere.
Quartodecimò apparet similiter,
24
* an tutum sit quod scripsit idem doctissimus Archiep. Tarraco. vbi suprà pag. 239. vers. vel aliter post Andream Iserniam in titul. qui feudum dare possunt. c. 1. colum. 6. Cardinal. Alexandri. in præludijs feudorum. colum. 10. Claudia. de Seycello in suo feudorum speculo. d. titu. qui feudum dare possunt, in princ. colu. 5. aiunt enim, tales principes posse liberè quæcunque regnorum suorum bona, etiam si magna sint, Ecclesiæ alienare, concedere, & donare, quo nihil à veritate remotius, vt nobis videtur dici potuisset, nam Ecclesia debet esse cultrix iustitiæ, vt in titul. de alien. feudi. c. 1. §. 1. vt in specie hoc vtens argumento ait And. Tiraquel. de priuil. piæ causæ priuil. 100. vnde actus turpis in Ecclesiastico magis detestatur quàm in reliquis. §. cogitandũ cogitandum in auth. de monachis, sicq́ue cùm turpissimum esset Ecclesiam Iocupletari cum aliena iactura. l. nam hoc natura. ff. de condi. indeb. l. iure naturæ. ff. de regu. iur. cumq́; cumque regibus tales alienationes interdictas esse constet propter suorum ciuium læsionem & præiudicium, vitandum par est, in Ecclesias tales iniquas concessiones collatas, turpiores esse, quàm si in profanos conferrentur, & consequenter minus ratas fore, quàm si profanæ fierent, nec enim Deus Opt. Max. gaudet donis impiorũ impiorum , cùm ipse sit iustitiæ rectiq́; rectique dator, vnde Silius Ital. lib. 6. bel. puni. ait:
Iustitiæ recti́ rectique dator qui cuncta gubernas.
Vnde par est talem alienationem etiā etiam Ecclesiæ collatam infirmam esse, ex regula dictante,
25
* principes non posse res ad regiam coronam spectantes alienare, vt est text. apertus, per quem ita tenent Host. Innocen. Ioan. Andr. Antonius de Butrio. Panor. & communiter Doct. in c. intellecto de iureiuran. Doct. communiter in c. 1. de proba. & in proœmio ff. & in l. prohibere. §. planè. ff. quod vi aut clàm. Cynus, Alberi. & communiter alij in l. digna vox. C. de legi. & in l. benè à Zenone. C. de quadrien. præscriptione. Oldra. in consil. 74. incipien. eleganter circa negocium. Andr. de Isernia in c. 1. §. præterea ducatus, de prohibita feudi aliena. per Fridericum Ioan. Andreæ, in additio. ad Specu. in titul. de instrumentorum editio. §. nunc autem. Bald. & alij in proœmio seu præludijs feudorum. Idem Bald. in c. licet. §. in generali, si de feudo defuncti contentio sit inter domi. & agnatos. & in c. 1. versic. possideant, de pace Constantiæ. Idem Bald. in c. 1. qui successores teneantur. & in l. cum multa. colum. penult. versic. nota quòd Ecclesiæ, de probatio. & tradit Baldus in sua margarita, in verbo, rex. iura enim | regia, & quæ de demanio, hoc est, de regia corona existunt, de quibus in c. 1. & ibi tradit Bald. quæ sunt regalia, nemo potest alienare, vt inquit in tit. de allodijs, in prin. ibi, districtum & iurisdictionem Imperatoris non prę sumat præsumat vendere, quia ea tenetur princeps illibata seruare. d. c. intellecto, & de supplenda negligen. prælato. c. grandi. lib. 6.
Denique
26
* vt Panormita. ait c. relatum. de testam. & Andreas Tiraquell. de priuilegijs piæ causæ priuilegio 140. id quod Ecclesiæ conceditur, hoc vno nomine commendatur, quod Deo gratum sit, sed hæc concessio cùm in ciuium præiudicium esse intelligatur, eo ipso quòd eorum consensus non accedit, super est, vt Deo grata non sit, & consequenter impia & iniusta videatur, præsertim per iura & rationes sæpè in superioribus memoratas, quas non expedit repetere.
Neque ad rem pertinet,
27
* quod Constantinus Imperator Romam vrbem & alias ciuitates cum quamplurimis alijs oppidis & castris Ecclesiæ donauit, vt habetur in c. Constantinus. 96. distinct. & in c. fundamenta, de electio. lib. 6. nam fortè ibi interfuit consensus populorum, vel illi principes erant tyranni & violenti, sicq́ue illud ius quod habebant quale quale, illámve iniuriam & tyrannidem transtulerunt, quę quæ tempore potuit in ius conuerti, & his adde quod diximus de successionum creatione. §. 26. numer. 83. vel dic vt per Laurentium Valensem lib. de mentita Constantini donatione.
Quinto decimò apparet etiam ex superioribus, quod scripsit Andreas ab Isernia super 3. constitu. Nea polit. rubrica incipiente, quia frequenter, longè ab omni rure remotum esse. ait enim hæc verba:
28
* Rex enim est dominus personarum tantùm, id quod suspectum esse luce clarius suprà ostendimus disserentes, reges legitimos non ad suam, sed ad ciuium vtilitatem creatos fuisse, porrò dominum habere vtile non est, sed omnium rerum ingratissimum, vnde ipse Andreas in eadem 3. const. rubrica incipiente, cum vniuersis. ait, esse contra naturalem rationem, vt princeps vasallum suum alteri baroni dare possit, & est æqua opinio, facit l. seruitutem. ff. de reg. iur.
Loading...