Capvt vi.

Capvt vi.

SExtodecimo apparet,
1
* quid si princeps iussit castrum aut villam vnius ciuis munire, vt difficilis captu fieret, eò quòd bellum imminebat, & fortè hostium finibus contigua erat, an proprijs expensis facere teneatur ille ciuis, vel si Principis expensis fiat, an repetere possit, & magis est, vt nec ciuis suis expensis facere teneatur, nec expensas factas refundere, sed si princeps ille idoneos reditus ad hæc & similia non haberet, fieret expensis totius regni, & ipse dominus villæ tanquā tanquam vnus ex regnicolis symbolum dabit, iuxta modum facultatum suarum, ita notat. Bal. in l. si in aliquam. ff. de offi. proconsulis & lega. Franci. Cremen. singulari 26. si Princeps vel Rex. Bart. Veronen. tit. de serui. vrb. præd. c. 39. col. fina. Archiepiscopus Tarraco. vbi suprà, pagin. 170. post Nicol. Boërium in tracta. de custo. clauiũ clauium ciui. quem refert & Thomam Gram. cons. 13. in causa Miloniana, colum. penult. Ioan. de Soccarra in consue. Cataloniæ. fol. 53. ratio est, quia vt habet sententia nostra iam fusè probata, omnis principatus creatus fuit ad ciuium vtilitatem, hæcq́; hæcque munitio ad vniuersorum vtilitatem spectat, vnde vniuersorum expensis vt fiat par est.
Quod obtinet,
2
* quando princeps ille à regno ad tàm ingentes expensas belli faciendas reditus regales idoneos non haberet (quale sanè est in regno Aragonensium) secùs si idoneos haberet reditus regales à ciuibus assignatos (vt est in regno Castellæ) tunc enim ipsius principis expensis id fieri deberet, ita Angelus in l. turres, per illum text. C. de opericus operibus pub. Archiep. vbi supr. pag. 163. Ias. in l. diuortio. §. impendia. & ibi Vdalricus Zazius Zasius . ff. solut. matri. Idem Ias. in l. sumptus, ad fin. ff. de lega. 1. Geran. de Petrasan. sing. 37. nota quod signanter. num. 3. allegat Ias. vbi suprà, & Angelum in l. turres. per illum text. C. de operib. pub. Idem tenet Cattelianus Cotta in suis memo. in verb. castrum, & rursus in verbo, rex. qui omnes idem sentiunt in munitione cuiusque ciuitatis regni,
3
* vt si princeps hanc ad rem & similes, à ciuibus suis idoneos reditus habet, eius impensis fieri debeat, sin minus, tunc impensis totius regni, conferendo suam quotam partem ipsa vrbs quæ munitur. In principe autem ratio est, quia eius prin| cipatus non ad suam sed ciuium vtilitatem constituitur, cum idoneis illis reditibus, vnde hanc ad rem sunt cōuertendi conuertendi , quod & tenent Guiliel. de Cuneo, Bald. Cynus, & in l. neminem. C. de sacros. Eccles.
Decimoseptimò apparet etiam,
4
* ciuem non teneri proprijs impensis principem suum ad bellum pergentem insequi, sed moderata stipendia ab eo percipere debet, quando is princeps idoneos à regno reditus habebat, quos in rebus consumere debet, cùm ad ciuiũ ciuium non ad suam vtilitatem constituti principatus & reditus illi intelligantur. ita Iacobus de Arena in §. præiudiciales. Institut. de actionibus. Bart. in l. Mæuia. §. 1. per illum text. ff. de annuis laga. Oldra. consil. 234. factum tale est. Andr. de Isernia in §. fin. titul. de pace iur. fir. Bald. in l. qui manumittuntur. C. de oper. lib. Loazes in cons. pro March. de Velez, pag. 166. Bald. in c. cùm ex officij. 3. not. per illum text. de præscrip. quos ipse Fernand. Loazes refert, & Ias. in l. si non sortem. ff. de condi. indeb. in §. libertus, col. 11. & Paris de Puteo de re mili. in rub. an dominus vasallum cogere possit, vt pro eo pugnet. Lucas de Penna in l. 1. colu. 4. C. ne rusticani, lib. 11. Bart. Casseneus in consue. Burgundiæ, titu. de iusti. §. 4. colu. 4. Boë rius decisi. 303. clericus captus. num. 9. versi. & idem. Quodq́; Quodque si princeps hāc hanc ad rem idoneos census non habebat, nec malè consumpserat, stipendia ex ciuium collationibus penderentur ex mente eorundem. Quamuis feudatarius vasallus regulariter teneatur dominum suum in prælio iusto, etiam extra regnum existentem, proprijs sumptibus adiuuare, arg. l. suo victu. ff. de operis liberto. & notant Spec. in tit. de feu. §. quoniam. vers. 21. Andr. de Iser. & Bald. in c. 1. quibus modis feudum amittatur. & in c. 1. §. sed nec alia iustior, quæ sit prima causa benefi. amitten. Bald. & alij in c. 1. ad finem principij. vers. alia quæstio formatur, de Capitaneo, qui curiam vendidit. Idem Bal. in l. liberti libertæ q́ue. colum. 4. in princ. versic. circa prædicta. & vers. dubitatur si est bannũ bannum . C. de ope. liberto. Ludo. Rom. in l. recusare. §. si quis alio. colum. 1. & 2. ff. ad Trebellian. & Matthæus de Afflictis, in decisio. Neapolit. decisio. 265. incip. illustrissime. colum. septima, in fine.
Decimo octauò apparet
5
* etiam veram esse sententiam Bald. in l. penult. C. de bon. quæ lib. quem refert & sequitur Gerar. de Petra San. sing. 100. qui est vltimus. vers. adde etiam quòd tempore necessitatis. nu. 17. aiunt enim dominum rem subditi sui etiam tempore necessitatis vendere non posse, id quod in simplici Principe intelligendum est respectu ciuis non feudatarij, quod Gerar. sentit regulariter procedere non sic, si extrema esset necessitas, quod tolerari potest, quia eo tempore omnia sunt communia, vt multa congessit Franc. à Ripa. in tracta. de peste. ferè per to tum. sed principalis opinio iustificatur ex sententia nostra dictante merum simplicemq́ue principatum ad meram ciuium, non etiam principum vtilitatem inuentum. Sed & si sit extrema necessitas, adhuc principi in vim iurisdictionis non rem ciuis vendere non licet, non magisquam cuiquam priuato, sed ex re naturalis cognationis & societatis aliud erit, quo casu plus iuris aliquantulum principi quàm alteri conciui tribuerem, facit l. vt vim, in fin. ff. de iust. & iure.
Decimononò apparet ex eadem sententia,
6
* quòd etiam si talis Princeps (ab Imperatore fortè) carcere ob molem debitorum tentus esset, eius ciues, & si diuites essent, non tenerentur eum liberare, eiusq́ue debita creditoribus soluere, ita Aluarotus & Præp. & alij in c. licet, si de feudo defuncti contentio sit inter dom. & agn. estq́ue communis & recepta opinio, teste Vdalrico Zasio de feud. par. colum. penultim. sequitur dissertissimus Archiep. Tarrac. vbi suprà, pagi. 171. qui loquuntur etiam in vasallo feudatario, sicq́ue longè facilius idem in simplice ciue respectu meri & simplicis principis admitterent, cùm ipsi agnoscant vasallũ vasallum feudatariũ feudatarium ad multa teneri, ad quæ ciues respectu principis minimè tenentur, vt per eundem Archiep. ibi, & per ea, quæ suprà disseruimus.
Denique
7
* hoc casu fortè ad mutuandas pecunias is vasallus aut etiam simplex ciuis compelleretur, si verosimiliter ex reditibus sequentium annorum princeps ille percipere posset, vnde redderet. Nam tempore summæ necessitatis belli sæuientis etiam iudex ordinarius tales ciues potest compellere ad pecunias Reipublicæ mutuandas, pro alendis exercitibus, aut præsidiorum militibus, proq́ue reliquis ad bellum necessarijs, ita Guiliel. & Nicol. de Neap. in l. scriniarios. C. de nu. lib. 12. in simili per Andr. de Isern. in c. 1. quis dicatur Dux. & in c. 1. §. sed nec alia, quæ sit prima cau. benefi. amitt. & in c. 1. §. simpliciter, de capi. Corrad. Bald. in l. 1. C. de oper. lib. Fernand. Loazes, vbi suprà, pag. 171.
8
* Et hoc casu vsuras moderatas recipere potest ciuis ille, qui cōpulsus compulsus mutuauit, & id ita fieri æquum est, vt de succ. crea. lib. 1. §. 6. num. 22. disseruimus post Paul. Castr. in l. si quis nec causam. ff. si cert. petat. Ioan. Crotum num. 3. in rep. l. nemo potest. ff. de lega. 1. Et quod talis vasallus mutuando subuenire debeat principi suo, tenet etiam in tali summæ necessitatis periculo Ioan. de Anan. cons. 7. visis & ponderatis. refert & sequitur Loazes, vbi suprà, & Ias. in l. si ex toto. col. pen. ff. de lega. 1. Bonus de Curtili, de nobilitate par. 4. col. 7. Resta. Castaldus de optimo Imperatore, q. 57. Quod obtinet generaliter, ita tamen vt princeps ille postea si idoneos reditus à regno habebat, reddat integram pecuniam cum moderatis vsuris, quod si minus idoneos aut nullos habebat, | idem fiat ex ciuium collatione, detracta ea particula quæ ad ciuem mutuantem, habita bonorum suorum ratione, spectabat, tanquā tanquam ad vnum è populo, vt suprà edocemur, & ita sæpissime obseruatum fuit Hispaniæ cum bellis sæuientibus, Hispalensibus ciuibus & alijs aurum & argentum ab Indorum regionibus exportatum ac relatum mutuo publicè acciperetur.
Loading...