Capvt vii.

Capvt vii.

VIgesimo
1
* apparet Principem subditis iustitiā iustitiam gratis exhibere debere, & in simili tradit Ioan. Andr. in cle. statutum, in verbo, ex iurisdictione, de elect. vbi concludit, quòd cum iudex ordinarius gratis teneatur subditis iustitiam ministrare, si aliquid etiam pro sportulis receperit, illud tenetur restituere, etiam si consuetudo in contrarium fuerit. Nam non potest consuetudine introduci, quod Iudex ordinarius Ecclesiasticus aliquid pro sententia possit recipere, cuius doctrinam referunt, & sequuntur Car. Anto. de Butrio. & Panormi. in c. cum ab omni, de vita, & honest. cleri. Bonifacius de Vitalinis in d. cle. statutum, in pen. col. versi. contra partem 2. Anto. Corse. in singu. suis, in verbo, sportulæ. Ludoui. Roma. hanc, inquiens, esse communem opi. in singul. 180. incip. tu scis quòd ius canonicum, quam etiam dixit communem opi. licet ipse eam non sequatur Cardinalis Zabarella in d. cle. statutum, in 1. colum. Fely. in c. ad Apostolicam de simo. & Syluester de Pierio in sua summa, in verbo, iudex. el primo, in 8. quæstio. in fine. quamuis multi alij Doctores contrarium videantur affirmare, cuius opinionis fuit Glo. in l. fori. in verbo, Castren. ibi, sed certè cùm istud sit subrogatum. C. de aduocatis diuersorum iudiciorum. & in authen. offeratur, in verbo, prohibitis, in fi. C. de litis contestat. & in §. si quis autem. versi. ne autem. in authent. de iudicibus. collatio. 6. Specula. in tit. de sa larijs. §. 1. versi. cum si verò ordinarius. Hosti. Henri. Bouih. & Car. in d. c. cum ab omni. Petrus de Ancha. in consi. 201. incip. præmittendum. in 1. col. & Ias. qui hanc dixit communem opi. in §. tripli. in penul. col. Institutio. de actio. sed prior opinio æquior est, & publicæ rei vtilior, & in foro ecclesiastico sequenda, quia Ecclesia debet esse cultrix iustitiæ. authẽ authen . de monach. in prin. c. 1. §. 1. de alien. feudi. Andr. Tiraquel. de priui. piæ. causæ pri. 100. Idem in foro seculari, vbi Principes à subditis & ciuibus suis congruos reditus ad isthæc omnia recepissent, vt est in regno Castellæ, non sic, quando minus cōgruos congruos , aut minus idoneos, vt est in Regno Aragonum.
2
* Secundum quæ apparet, an iure accipi potuissent illa quinquaginta millia aureorum, quos Ciuitas Hispalensis præbuit deditq́ue ne denuo sibi imponerentur illi iudices, qui vulgo auditores appellantur.
Apparet ex eadem nostra sententia, quid respondendum sit in illa ardua quæstione,
3
* an merus Princeps possit ciues suos collectare (vt more nostrorum loquar) pro filia sua matrimonio collocanda, id quod videntur negare Ioan. Faber, Pau. Castren. & alij communiter in l. 3. per tex. ibi. C. de statu. & imagi. facit l. cum satis. §. caueant. C. de agrico. & cens. lib. 11. & per totum titu. C. ne rusticani ad vllum officium. eod. lib l. ab omnibus. §. si Titio. ff. de lega. 1. l. iubemus nullā nullam . C. de sacrosanct. eccle. & per totum titulum C. vectig. noua. Bal. & Pau. Cast. in l. neminem ab angariarijs. C. de sac. eccle. Bal. in l. ex hoc iure. ff. de iust. & iu. ad fi. versi. 10. quæritur Iac. de sancto Georgio in tract. de homagijs. colum. 10. & alij plures quos allegat Nico. Boer. decisi. 126. & in dicto processu. num. 6. qui tamen agnoscit in contrarium se habere receptiorem opinionem. Sed pars negatiua videtur longè verior per nostræ sententiæ fundamenta, & per omnia suprà relata, & quia iure naturali inspecto etiam hodie omnes homines æquales sunt etiam serui. l. quod attinet. ff. de reg. iu. ibi. quia iure naturali omnes homines æquales sunt. Nec ab hoc iure recessit ius gentium nisi in seruis & mancipijs. d. l. ex hoc iure, cum simi. nec recessit etiam ius ciuile, quinimò enixè amat, & præcepit seruari inter homines æqualitatem. l. cum oportet, in prin. C. de bo. quæ lib. l. illam. l. illud. C. de collati. & dd. ll. suprà alleg. & quia principatus ad meram ciuium vtilitatem inuentus (vt suprà osten dimus) in eorundem perniciem & internecionem conuerti nefas in ciuile ac turpissimum esset. l. legata inutiliter. ff. de adim. lega. l. legata inutiliter. ff. de leg. 1. l. quod contra. ff. de reg. iu. vnde tales ciues ad id nullo iure cogi possunt, non magis quàm quilibet extraneus, nō q́; nonque magis quàm pupillus posset cogi ad dotandam filiā filiam tutoris sui, cui tutelæ adæquatur principatꝰ principatus , vt non semel admonuimꝰ admonuimus sup. c. 1. 2.
Vigesimoprimò apparet hinc non teneri
4
* eos ciues pro principis sui filia monasteriũ monasterium intrante dotanda, non magis quàm pro ea matrimonio collocanda, cùm vtroque casu par ratio sit, qua dere per Bar. Cassan. in addi. noua. in l. cōsu consu . Burg. fol. 34. col. 4. Soz. reg. 12. & sunt alij multi, vt per Boer. vbi suprà num. 12. vers. non solum pro filia.
Vigesimo secundò
5
* apparet etiam, an ipsamet filia si esset Principis patris sui hæres, posset tanquam in ipso principatu succedens, similia tributa pro se ipsa matrimonio collocanda imponere? & tenentes partem affirmatiuam, vt pater ipsius id possit, verosimilimum est id facilius ipsi filiæ concessuros, quia propter vnumquodque tale & illud magis, secundum Philosophũ Philosophum , vt rectè notant Doct. per tex. ibi in l. sed si plures. §. filio. & §. in arrogato. ff. de vulg. & pupil. substit. & ita in specie tenet Boer. decisio. 130. quintò, an filia hæ res post alios quos ipse refert contra Cassaneum per eum relatum, cuius opinionem negatiuam longè veriorem & æquiorem existimo per proximè adducta, quæ non expedit repetere, & huic parti tacitè adstipulantur omnes illi, quos partem negatiuam in parte dotante diximus tenuisse. Et vtriusque partis fautores (quantum suspicor) in hac conuenissent sententia in meris principibus, remoto & cessante omni iure locali & particulari scripto vel consuetudinario. Et si quæ iura in contrarium adduci possunt, loquuntur in alijs terminis, puta in libertis respectu patronorum, vel ipsius liberorum, vel in dominis qui vasallis suis feudum concesserunt, & in reliquis similibus casibus specialibus, non in simplici ac mero principatu.
Vigesimotertiò apparet etiā etiam , quid si ab hostibꝰ hostibus princeps merus captus esset, an vasalli eum redimere tenerentur, & si quidem captus fuit dum pugnaret, vel aliter res ipsorum ciuium &
6
* regni ageret, aggressusùe fuisset, par est, vt ab eis redimatur, & ita procedunt omnes leges titulorum. ff. & C. de negotijs gestis. & ff. & C. manda. cæterum si vel eorum res non agebat, vel inutiliter aggressus fuisset, & parum consultè, contrarium responderem per iura & rationes, de quibus suprà, qua de re plenè per Nico. Boer. decisi. 126. num. 8. cum seq. Et faciunt quæ suprà diximus. c. præ. dum tenuimus talem principem pro debitis incarceratum, non teneri ciues liberare proprijs expensis, præsertim cùm ipse sibi consulere possit bonis cedendo, plenè per Boer. deci. 128. tertiò ad aliam quæstionem, vbi disputat quid si debitum illud descenderet ex causa ciuili, & quid si ex causa criminali.
Vigesimo quartò
7
* apparet etiam, an mater Princeps pro filia sua dotanda, tributum ciuibus suis possit imponere? id quod disputat Nicol. Boer. decisi. 129. quartò, an subditi & cum ad patrẽ patrem spectet onus dotandæ filiæ, ad ma trem verò regulariter non vtique. l. fi. C. de dotis promi. iuncta l. neque mater. C. de iure dotium. superest vt matri id liberum non sit, quandoquidem etiam in patre idem renuimus suprà.
Vigesimo quintò apparebit ergo fratrem pro sorore dotanda, aut vna soror pro alia sorore dotanda, id longè minus efficere posse. quando quidem talia dotandi onera ad has personas regulariter non spectat, licet aliquando sic, qua dere in specie per eundem Boer. d. decisi. 229.
Loading...