VIgesimo * apparet Principem subditis
iustitiāiustitiam gratis exhibere debere, & in simili tradit Ioan. Andr. in cle. statutum,
in verbo, ex iurisdictione, de elect. vbi concludit, quòd cum iudex ordinarius gratis teneatur subditis iustitiam ministrare, si aliquid etiam pro sportulis receperit,
illud tenetur restituere, etiam si consuetudo
in contrarium fuerit. Nam non potest consuetudine introduci, quod Iudex ordinarius
Ecclesiasticus aliquid pro sententia possit recipere, cuius doctrinam referunt, & sequuntur Car. Anto. de Butrio. & Panormi. in c. cum
ab omni, de vita, & honest. cleri. Bonifacius
de Vitalinis in d. cle. statutum, in pen. col. versi. contra partem 2. Anto. Corse. in singu. suis,
in verbo, sportulæ. Ludoui. Roma. hanc, inquiens, esse communem opi. in singul. 180. incip. tu scis quòd ius canonicum, quam etiam
dixit communem opi. licet ipse eam non sequatur Cardinalis Zabarella in d. cle. statutum, in 1. colum. Fely. in c. ad Apostolicam de
simo. & Syluester de Pierio in sua summa, in
verbo, iudex. el primo, in 8. quæstio. in fine.
quamuis multi alij Doctores contrarium videantur affirmare, cuius opinionis fuit Glo.
in l. fori. in verbo, Castren. ibi, sed certè cùm
istud sit subrogatum. C. de aduocatis diuersorum iudiciorum. & in authen. offeratur, in
verbo, prohibitis, in fi. C. de litis contestat. &
in §. si quis autem. versi. ne autem. in authent.
de iudicibus. collatio. 6. Specula. in tit. de salarijs. §. 1. versi. cum si verò ordinarius. Hosti.
Henri. Bouih. & Car. in d. c. cum ab omni. Petrus de Ancha. in consi. 201. incip. præmittendum. in 1. col. & Ias. qui hanc dixit communem opi. in §. tripli. in penul. col. Institutio. de
actio. sed prior opinio æquior est, & publicæ
rei vtilior, & in foro ecclesiastico sequenda,
quia Ecclesia debet esse cultrix iustitiæ.
authẽauthen.
de monach. in prin. c. 1. §. 1. de alien. feudi. Andr. Tiraquel. de priui. piæ. causæ pri. 100. Idem
in foro seculari, vbi Principes à subditis & ciuibus suis congruos reditus ad isthæc omnia
recepissent, vt est in regno Castellæ, non sic,
quando minus
cōgruoscongruos, aut minus idoneos,
vt est in Regno Aragonum.
* Secundum quæ
apparet, an iure accipi potuissent illa quinquaginta millia aureorum, quos Ciuitas Hispalensis præbuit deditq́ue ne denuo sibi imponerentur illi iudices, qui vulgo auditores appellantur.