Trigesimoquarto apparet etiam ex sententia nostra, [sect. 14] Principem agere posse pro vexatione, quae subditis infertur, non aliter atque tutor pro laesione pupilli sui, quia vtriusque munus hanc ad rem proditum fuit, vt per Bald. in dicto ยง. iudices. Oldra. cons. 206. in causa Carmonensi. Hostiens. in c. licet. in fin. de prob. & haec est iusta causa belli indicendi, & represaliarum concedendarum: vt plene per Bart. in tract. repre. per Alfon. Guer. in speculo principum. c. 4.