Trigesimoquartò apparet etiam ex sententia nostra, [*] Principem agere posse pro vexatione, quæ subditis infertur, non aliter atque tutor pro læsione pupilli sui, quia vtriusque munus hanc ad rem proditum fuit, vt per Bald. in dicto §. iudices. Oldra. cons. 206. in causa Carmonensi. Hostiens. in c. licet. in fin. de prob. & hæc est iusta causa belli indicendi, & represaliarum concedendarum: vt plenè per Bart. in tract. repre. per Alfon. Guer. in speculo principum. c. 4.