Trigesimoquinto apparet ex sententia nostra, [sect. 15] an ciues familiae regis hospitia gratis dare teneantur, id quod Hispaniae in vsu est. Sed de iure communi sunt variae opiniones. nam Bald. in l. obseruare, in princ. ff. de offi. procons. & Andreas de Isern. in c. 1. quae sint regalia. & Matth. Afflict. decisi. Neap. 265. num. final. tenent partem affirmatiuam, loquuntur tamen non satis aperte, nec exprimunt quod fiat gratis. Alij aliter sentiunt. Sed iudice me vbi princeps a regno habet consignatos idoneos census & annuos reditus ad omnem impensam, id gratis fieri non debet, alias vtique. Neque quisquam ciuium in hoc magis oneratur quam reliqui, cum principis officium sit circumire, & visitare omnia oppida omnesque ciues suos, sicque erit huius oneris vicissitudo.