Trigesimoquintò apparet ex sententia nostra, [*] an ciues familiæ regis hospitia gratis dare teneantur, id quod Hispaniæ in vsu est. Sed de iure communi sunt variæ opiniones. nam Bald. in l. obseruare, in princ. ff. de offi. procons. & Andreas de Isern. in c. 1. quæ sint regalia. & Matth. Afflict. decisi. Neap. 265. num. final. tenent partem affirmatiuam, loquuntur tamen non satis apertè, nec exprimunt quod fiat gratis. Alij aliter sentiunt. Sed iudice me vbi princeps à regno habet cōsignatos idoneos census & annuos reditus ad omnem impensam, id gratis fieri non debet, aliàs vtique. Neque quisquam ciuium in hoc magis oneratur quàm reliqui, cùm principis officium sit circumire, & visitare omnia oppida omnesq́ue ciues suos, sicq́ue erit huius oneris vicissitudo.