Trigesimoseptimo [sect. 17] apparet etiam ex sententia nostra, suspectam esse opinionem Angeli Aretini in §. in potestate. col. 3. in Instit. de his, qui sunt sui vel alieni iur. & quae notat ibi Ioan. Christoforus Portius colu. 3. in addi. incip. adde quod hodie. & ibi etiam Ias. in addi. incip. not. quos refert & sequitur Thomas Gran. in addi. fi. ad Matth. Affli. deci. Nea 265. aiunt enim dominorum in subditos moderatam saeuitiam permissam esse, id quod verum non est simpliciter, quia nec moderata, nec etiam minima saeuitia principis meri permissa est in ciues ingenuos & liberos, vt ex omnibus superioribus luculenter constat. Sed illud procederet in domino respectu seruorum. §. sed maior asperitas. Inst. de his qui sunt sui vel alien. iur. l. in suis. ff. de lib. & posth. Idemque in filijs, vt ibi. Quinimo [sect. 18] si dominus subditum enormiter & atrociter oneraret, Princeps superior posset talem vasallum ex toto eximere a sua iurisdictione, etiam tacente ipso subdito, & nihil petente. Ioan. Fabr. in §. fi. Insti. qui sunt sui vel alie. iu. Guid. Papa in suis decis. parlamenti Grati. decis. 62. si quis Baro. Thom. Gram. vbi supra. Quinimo ipso iure talem iurisdictionem amittere videretur, vt probaui de succ. crea. lib. 3. §. 26. nu. 47. [sect. 19] Et talem dominum, quod Imperator vel Papa possent ab ea iurisdictione priuare, vel ipso iure priuatum esse declarare, tenent Alber. in l. bene a Zenone. C. de quadri. praescri. & Tho. Gram. vbi supra in simili, per Bal. in 1. rub. ff. dum ait quod tales vasalli oppressi non tenentur domino obedire. Idem Bal. in c. 1. §. publici latrones, de pace tenen. qui loquitur in fortioribus terminis. nempe in feudo quo priuatur dominus vasallos perperam tractans, & Bal. in c. 1. qualiter dominus propr. priu. ait [sect. 20] quod abutentes dominio vel iurisdictione facit se indignum dominari, sequitur Iacob. de sancto Geor. in tract. de homo mag. in quinque, col. vlti. per Franc. Curt. de feudis. par. 6. prin. colum. 1. versi. quaero ergo. Fel. in c. cum nobis. colum. 3. de praescrip.