[sect. 34] Huiusmodi autem necem ideo fieri missam intellige, quia salus publica priuatae personae vtcunque egregiae praeferenda est, non aliter atque salus totius corporis saluti vnius membri, ita idem Sotus vbi supra, artic. 2. & artic. 3. auth. res quae. C. com. de lega. nec dubium est, quin stante principe tyranno salus vniuersorum ciuium periclitetur. vnde scriptum reliquit Claudianus de bel. Gildon.