VIgesimo sexto apparet etiam his casibus & similibus, quibus negauimus tributum imponere ciuibus suis principem merum posse semel, [sect. 1] longe minus bis aut pluries imponere fas ei esse, id quod disputat Boerius, decisi. 131. quae controuersia iustior erit in vasallis feudum accipientibus a tali domino, in quibus lex conuentionalis ipsius feudi seruanda est.