VIgesimo sextò apparet etiā his casibus & similibus, quibus negauimus tributum imponere ciuibus suis principem merum posse semel, [*] longè minꝰ bis aut pluries imponere fas ei esse, id quod disputat Boerius, decisi. 131. quæ controuersia iustior erit in vasallis feudum accipientibus à tali domino, in quibus lex conuentionalis ipsius feudi seruanda est.