Trigesimooctauo & idem Plutarchus lib. 6. Apoph. & Erasmus in add. ad eum referunt sequentia de Caio Caligula Romanorum Imperatore [sect. 40] Antoniae auiae pro sua authoritate momenti, vt quaedam secus ageret, Memento, ait, mihi omnia in omnes licere, talia portenta tum principum titulo pertulit mundus, quae non commemorarem, nisi vt ex his principibus prodigiosae feritatis horror incutiatur. merito ergo Cicero ait [sect. 41] sub praecepto illo, non occides, non comprehendi tyrannorum neces. nam lib. 3. Officiorum sic scripsit: Non se obstrinxit scelere si quis tyrannum occidit, quamuis familiarem. Idem Cic. Phil. 13. ait: Quem discordiae, quem caedes ciuium, quem bellum ciuile delectat, eum ex numero hominum eijciendum, ex finibus humanae naturae censeo exterminandum. Et idem scripsit, Nulla nobis cum tyrannis societas est, sed summa potius distractio: neque est contra naturam spoliare eum, quem honestum est necare. 5. Tuscul. sic scriptum reliquit.