Caeterum iste diuinorum illius praecepti verborum transgressor contra mentem tamen diuinam nihil egisse intelligitur. nam verosimillimum est, ipsummet Deum optimum maximum interrogatum, an talem hominem interficere liceret, responsurum esse vtique, nam viginti tria millia hominum neci tradita iussu ipsius propter peccata eorum, vt refert idem Dominicus, vbi supra, & habetur in libro Moysi.