Nec [sect. 45] dubium est quin id a legislatore praeceptum iussumque videatur quod praetermisit si verosimile est quod interrogatus id vt fieret, responderet Glo. communiter ibi approbata (per l. cum auus. ff. de cond. & demonstra.) in l. tale pactum. § fin. ff. de pact. Ias. in auth. quas actiones. C. de sacr. ecclesi. Idem in l. de quibus. ff. de legibus, & in l. quamuis. C. de fidei com. ergo quod ille malefactor necetur lege diuina tam praeceptum fuisse intelligendum est, quam fuit ea lege vt homo innocuus non occideretur. Altera solutio est, quod nullum argumentum certius aut tutius est, quam a coniunctione duarum legum. l. Gallus. §. ille casus, ibi, quasi duobus capitibus legis commist. ff. de lib. & posth. sed ipse Deus optimus maximus Exodi 23. dixit, insontem & iustum non occides, ergo palam declarauit vt quod nuper eod. lib. c. 22. dixerat Non occides, intelligeretur de insontibus hominibus, non de nocentibus, quando quidem eadem lex diuina ita vlterius processerat se ipsam declarando. idque a Legislatoribus frequentissime fit, vt lib. 1. de succ. crea. §. 4. num. 4. cum pl. seq. fuse disseruimus. nec tutior aut iustior solutio inueniri posset. quamuis eam Dominicus, vbi supra (nullo iure vt nobis videtur) mordere studeat. Tertia solutio est, quod quando ius diuinum positiuum nihil denuo adijcit, sed id tantum, quod iure naturali indictum erat, tunc non tam ius nouum induxisse, quam antiquum ius naturale repetijsse, vel detegisse videtur, ita eleganter Dominicus, vbi supra: quod licet ipse non probet, probatur tamen per tex. elegantem in l. adeo. §. cum quis ex aliena. ff. de acqui. rerum dominio. l. haeredes palam. §. 1. ff. de haere. institu. l. illa institutio, eodem titu. l. si ita scripsero. ff. de cond. & dem. [sect. 46] Hinc vulgo dicitur, qui declarat, nihil denuo agit, vt dd. ll. ergo cum non occidere, praeceptum esset iuris naturalis (l. vt vim. ff. de iust. & iure. ibi, nam cum cognationem quandam inter nos natura constituerit, hominem homini insidiari nefas est, vbi per omnes Doctor.) & diuina lege repetitum tantum, non etiam denuo inductum fuisse constat, & consequenter vt iure naturae ad incolumitatem multorum & bonorum noxium interficere licebat. l. omnes. C. de ferijs, cum alijs supra allegat. ne, vt Paulus 1. ad Corinth. ait, modicum fermentum totam massam corrumperet (hoc est, vnus malus pluribus bonis noceret) ita & post illud ius diuinum positiuum iuris naturalis repetitiuum aut declaratiuum idem licebit, adde S. Thomam 1.[sect. 47] 2. q. c. arti. 8. Ergo dum Scotus supra relatus ait illud praeceptum (non occides) esse generale, quod negat Dominicus. Veritas est, generale esse, quo ad verba, & ita saluetur Scotus, sed minus generale quo ad mentem, & ita saluetur Dominicus. Item deinde dum Scotus nocentium hominum nullum occidere priuata aut publica authoritate licere, nisi in casibus veteri lege exceptis nominatim contendit, id quod Dominicus negat, magis est, vt liceat etiam in alijs, in quibus Deus Opt. Max. idem concessurum verosimillimum est, verosimile autem est id, non aduersaturum quoties ad bonorum tranquillitatem & incolumitatem noxium perire expediret, vt supra ostendimus.