Tertio, dum Scotus contendit diurnum[sect. 48] furem occidi non licere, id quod Dominicus negare videtur, & humanae leges in prouinciarum plerisque, sane Scoti sententiam probo regulariter, nisi ille incorrigibilis esset, tunc. n. admitterem Dominici sententiam. Poena. n. debet commensurari delicto. l. sancimus. C. de poenis. Homo autem reliquis omnibus rebus caducis preciosior est. §. fin. Instit. de iure perso. l. filiusfamilias. §. secundum vulgarem. ff. de lega. 1. l. libertas. vbi in simili per Deci. & Cagno. ff. de reg. iur. homo enim cum caeteris omnibus rebus dominari natus sit, pro eis permutari, eísve comparari non licet, nec est par aut aequum. Quod sit natus reliquis rebus dominari, patet ex Psalmista: Omnia subiecisti sub pedibus eius. Vnde Ouid. lib. 1. Metam. sic cecinit: