Tertiò, dum Scotus contendit diurnũ[*] furem occidi nō licere, id quod Dominicus negare videtur, & humanæ leges in prouinciarum plerisq;, sanè Scoti sententiam probo regulariter, nisi ille incorrigibilis esset, tunc. n. admitterem Dominici sententiam. Pœna. n. debet commensurari delicto. l. sancimus. C. de pœnis. Homo autem reliquis omnibus rebus caducis preciosior est. §. fin. Instit. de iure perso. l. filiusfamiliâs. §. secundum vulgarem. ff. de lega. 1. l. libertas. vbi in simili per Deci. & Cagno. ff. de reg. iur. homo enim cùm cæteris omnibus rebus dominari natus sit, pro eis permutari, eísve comparari non licet, nec est par aut æquum. Quòd sit natus reliquis rebus dominari, patet ex Psalmista: Omnia subiecisti sub pedibus eius. Vnde Ouid. lib. 1. Metam. sic cecinit: