Quartum quod firmat idem Scotus leges [sect. 49] iubentes adulteram occidi non esse iustas, idem probo, sed eget declaratione, quam scripsimus in tracta. de succ. crea. lib. 1. §. 10. num. 499. & §. 7. num. 22. Nec miremur eas leges durissimas latas fuisse, nam id descendit ex naturali hominum ingenio. Nemo enim, vt Poeta ait, sine crimine nascitur, quamuis alij in alia vitia sint procliuiores. Vnde Propert. lib. 2. elegiarum ad Herennium sic cecinit: