Sed tamen hac in re omnes homines iniqui iudices sunt, quia vnusquisque magistratus aut princeps cùm leges pœnales fert, vitia quibus ipse deditus est, leuiora existimat ac censet, quàm ea, quibus alij homines vexantur, sicq́; illis de vitijs puniendis siue leges ferendæ sint mitiores siue sententię ferendę sint mitiores, profert sententias ac condemnationes, acerbiores laturus siue leges siue sententias si de vitijs, quibus alij homines notantur, ageretur. Vnde adolescens, vt Terent. ait, iniquitatem patris sui hac re denotans aiebat, Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices. Et subiungit, Qui nos volunt ilico nasci senes. Et Horatius ait: