Vigesimo octauò deducitur [*] etiam ex nostra sententia, quid respondendum sit in subsidijs charitatiuis, quæ à subditis exigere possunt Papa, Patriarchæ, Cardinales, Primates, Archiepiscopi, Episco. c. fi. de dila. c. ad deliberandum, de Iudæ. & in clem. de decimis. c. conquerente, de offi. ordi. c. cũ Apostolus. §. prohibemus, de censibus. c. quia plerique de immuni eccle. clem. frequens. §. in exigendo, de excess. præla. quæ sanè ex mente ipsorum iurium non nisi ex necessitate vrgentissima debent imponi aut exigi, & quando exigens aliunde sibi consulere non potest, qua de re fusè per Nico. Boer. decisi. 133. cum trib. sequẽ. & decisi. 136. incip. charitatiuum subsidium. ipse post plures, quos allegat, disputat, an is prælatus ad solutionem eius subsidij per excommunicationem procedere possit, quod quasi durum abnegare plerique videntur, ne ipse in causa sua sibi ius dicere videatur, cōtra l. vnicā. C. ne quis in sua causa iudicet, aut ius sibi dicat. l. magistratibus. ff. de iurisdict. omni. iudi. Ipsi autem isthæc omnia pessimè seruant, nam & eorum ditissimi non rarò, & necessitate minimè vrgente, vel quam aliunde facilè reparari licebat, id exigũt à pauperibus subditis, nec pudet falsis mentitisq́; nominibus teterrimam illam rapinam charitatiuũ subsidium appellare, ò quam deceptus erat prudentissimus Iureconsultus, qui in l. si quis fundi vocabulo. ff. de leg. 1. scripsit [*] Rerum vocabula immutabilia esse, [*] nec suspicatns nimirum fuit ad ferè tempus quo vitio etiam turpissima mentitis virtutum nominibus induerentur armarenturq́;, fierent vt sic inexpugnabiles. Istorum ergo hominum mores (si hominum, & non dæmonũ nomine digni sunt) præsagiebat prudentissimus Cice. [*] dũ scriptũ reliquit ita lib. 1. Off. Nulla generi humano & iustitiæ maior pestis est, quàm eorũ, qui cum maximè fallunt, id agunt, vt boni viri esse videantur, id quod vt nobis videtur, in ijs rectissimè ac dilucidè inuenies, qui honestis mentitis tamen nominib. sua teterrima facinora tegũt, cuius nefādi, & infausti moris docile in prauis humanum genus probè & nouit & seruat. Quod [*] si discere cupis quorsũ quęùe ad opera tales pecuniarum collationes ab miseris plerunque personis exigātur, paucis exponam, vt immensæ spes & diuitiæ ad tales prælatos confluant, hocq́ue insuper eorum addatur aceruo, quid inde vt omnes egenorũ possessiones, agros, campos, annuos reditus, census & denique omnes fortunas, facultates, substantiam emant, comparent, liberis, nepotibusùe suis concedant, relinquāt. [*] sicq́ue ea bona, quibus innumera hominũ millia alebantur, ad perpaucos deueniant, quid tunc postea, quid rogas, in promptu pernicies est, nonne si in quadam prouincia per hos modos, aut similes, ad homines (verbi gratia) centum vniuersa regionis substantia defluxit, necesse erit vt innumera reliquorum hominum millia vel fame pereant, vel his ditioribus vt serui & mancipia seruire cogantur, id quod iam euenisse in latissima Hispaniarum regione & patria nostra, & cum magno nostro ac lugubri malo experti sumus, vt iam omnes vniuersiq́ue homines illic (paucis diuitibus demptis) tam nudi nascantur quàm iumenta, nascanturq́ue quasi serui & mancipia, eo quòd æternum pauculis illis ditioribus seruire necesse habeant, nisi malint fame perire, aut à patria dulci exulare. ergo hoc malũ quin omnium perniciosissimum sit, dubium non est, Primum, quia infligit indicitq́ue reliquis omnibus hominum millibus lamentabilem, inuisamq́ue seruitutem, quæ mortalitati comparatur, l. seruitutem. ff. de reg. iu. Deinde quia id malum non temporale est, sed æternum, præsertim ex more nostræ tempestatis, quæ induxit, vt istorum bonorum sic cumulatorum semper constituantur vincula & maioratus prohibita in perpetuum omni alienatione & diuisione talium bonorum, & tamen humani generis tanta mentium cæcitas est, vt vel hanc rem & vsum maioratuum reliquis omnibus malis longè pestilentiorem fauoribus prosequendum existimauerit. Id quod inducit Taurina lex. Denique vt è diuerticulo ad viā redeamus, cùm omnis principatus & superiorum dignitas ad bonum & non ad malum sint creati, ea subsidia charitatiua parcissimè & ex necessitate duntaxat vrgentissima admitti oportet & decet, & curare ne denuò tales bonorum maioratus constituantur, neùe constituti conseruentur.