Ergo non miremur si legislatorum alij acerbius quam par erat adulteria punientes leges tulerint, alij vero non ita, hinc est quod & si Romani poenas mortis huic rei definierint, alij tamen nullam omnino poenam definierunt, quasi rem inculpatam vel nulla poena & coerctione dignam, quales (teste Ioanne Boemo lib. de varijs gentium moribus) fuerunt Persae & aliae gentes, vt lib. 2. de succ. crea. ยง. 15. attigimus. Et quum tanta mentium discordia sit, ideo non facile ad leges nouas ferendas veteresue nouandas accedendum est, adeo vt Tucidides scriptum reliquerit, [sect. 50] Melius agi cum Republica quae malis moribus constanter vtitur, quam cum ea quae bonis, sed inconstanter, & cum in poenis mitior pars sit eligenda, vt in regula iuris, & leges acerbae poenales minime sint ferendae, sed tantum vel eatenus [sect. 51] vt peccati mensuram & fines non egrediantur, Iudice Horatio Satyra 3. lib. 1.