Vigesimo nonò deducitur etiam ex eadem sententia nostra, vt & suprà incidenter attigimus, [*] veram non esse opinionem Matthæi Afflicti, dum decisi. 307. incip. regia maiestas, num. 2. versi. ad primum. scripsit, omnes regis vasallos homines regis appellari: quia (inquit) dominus rex, est dominus personarum, vox vniuerso generi humano noxia & inimica, & à natura principatus meri longè aliena, vt iam ostendimus. hæc tamen opinio ex lege conuentionis saluari posset. In eodem tamen errore fuit ipse Affli. decisi. 551. nu. 2.