Trigesimo apparet similiter, [sect. 10] an sustineri possit sententia Bal. qui in auth. ad hoc. C. delati. libertate tollenda scripsit, quod vt liberum est domino seruum suum capere, & plagis mediocribus caedere, ita idem facere fas est nobilibus quo ad hom ines suos. Idem Bal. consi. 439. Magnificus dominus, colum. 2. lib. 3. Contrarium sentit Ang. in l. sancimus. C. de poenis. & Nicol. Boeri. decisi. 55. quia supra col. fi. quorum opinio ex superioribus veriorem esse constat. Facit, nam [sect. 11] dominus & vasallus iudicantur a pari. Glo. & Doct. in c. 1. qualiter dominus proprietate priuetur. Math. Afflict. decisi. 396. in causa comitis, num. 6. & in decisi. 265. illustrissime, num. 2. & nu. 13. per c. 1. de forma fide. & ibi Bal. & c. de forma. 22. q. 5. Fallit in quindecim casibus, quos enumerat ipse Afflictus in d. decisi. 265. Sed ista procedunt in vasallo feudi, vnde is vasallus per ipsum dominum propria authoritate potest feudo priuari, secundum eundem Afflictum decisi. 392. Rex Ferdinandus, nu. 19. Bal. in c. fi. in fi. per quos fiat inuestit. bene tamen iudicantur a pari quoad hoc, vt si vasallus delinquat in dominum, perdat vtile dominium, & ex diuerso, si dominus delinquat in vasallum, amittat directum. c. 1. qualiter dominus priuetur. Fallit in regibus & principibus superiorem non recognoscentibus in temporalibus. ita Afflictus d. deci. 265. num. 13. versi. tertia fal. Lucas de Penna in l. in sacris. C. de proxi. sacr. scri. lib. 12. ad finem. Bal. in d. c. 1. qualiter dominus propr. priu. sed ipsi sane loquuntur contra iura per eos allegata, quae longe facilius locum habent in principatu simplici & mero quam in iure feudali, vt non semel supra meminimus, & ita vt in tali princeps male regens regis nomen exuat, & tyrannus esse incipiat & appelletur, tenent alij quos allegauimus de succ. crea. lib. 3. ยง. 26. nu. 47. faciuntque omnes leges sub tit. ff. C. & Instit. de susp. tut. nam vt talis tutor remoueretur, ita & talis princeps qui tutori exequatur, vt supra ostendimus.