De his loquitur Cicero lib. 1. Offi. cuius meminit Hiero. Cagnolus in l. fraudis. ff. de regulis iuris dum ait, Aut vi, aut fraude fit iniuriae fraus quasi vulpeculae vis Leonis, vtrunque alienissimum ab homine est, sed fraus odio maiore digna. Totius autem iustitiae nulla pestis capitalior est quam eorum qui dum maxime fallunt id agunt, vt boni viri esse videantur. Quae omnia eo pertinent vt edoceamur hypocritarum morem declinare, qui leges paenales acerbissimas humano generi perniciosissimas peccatorumque metam longe cruenta & luctuosa immanitate excedentes edere solent: quo magis ipsi videantur sanctimoniae sectatores vitiorumque abstinentes ac inimici.