De his loquitur Cicero lib. 1. Offi. cuius meminit Hiero. Cagnolus in l. fraudis. ff. de regulis iuris dum ait, Aut vi, aut fraude fit iniuriæ fraus quasi vulpeculæ vis Leonis, vtrunq; alienissimum ab homine est, sed fraus odio maiore digna. Totius autem iustitiæ nulla pestis capitalior est quàm eorum qui dum maximè fallunt id agunt, vt boni viri esse videātur. Quæ omnia eo pertinent vt edoceamur hypocritarum morem declinare, qui leges pænales acerbissimas humano generi perniciosissimas peccatorumq́; metam longè cruenta & luctuosa immanitate excedentes edere solent: quo magis ipsi videantur sanctimoniæ sectatores vitiorumq́; abstinentes ac inimici.