Trigesimo primo [sect. 12] apparet etiam sententiam nostram facere pro parte negatiua existimantium principes temporales nullam habere potestatem super animam ciuium suorum, & consequenter non posse paruulos infantes Iudaeorum, si subditi sint, a parentibus abducere vt baptizentur, quam opinionem tenuerunt Glo. Ioan. theuto. in c. Iudaeorum. 28. quaest. 1. quia si possent eripi in paululum temporis, nullus esset Iudaeus in mundo, & sic non posset adimpleri illa prophetia Esaiae 10. & Roma. 9. c. quod reliquiae Israel saluae fient. hanc Glo. sequitur Card. Florenti. & Marianus in c. sicut, de Iudaeis. tenet S. Thomas de Aquino 2. q. 10. arti. vlti. idem firmat Richardus in quarta sententia, distin. 6. Abb. Sicu. in d. c. sicut, Calderi. in consi. 3. in tit. de Iudaeis. quia nullus ad fidem est cogendus, vt dicit tex. in d. c. sicut. & quia voluntarium militem Christus elegit. 15. quaest. 1. c. non est. & quia iura communia volunt, quod nulla iniuria & nulla violentia debeat fieri Iudaeis, vt in l. Christianis. C. de paga. & sacrifi. eor. & in c. final. c. Iudaeos, de Iudaeis. q. 1. c. si quis. Inde dicit Car. in c. de vxore, in fin. in princ. de sepul. quod quo ad sacramenta seruus liber est, de coniugio seruo. c. 1. hanc sententiam firmant etiam Card. Flo. in clem. 1. in fin. de Iudaeis. & Ioan. de Ana. in d. c. sicut. & Ioan. de Ligna. qui dicit quod probant illam gloss. Ioan. Theu. & idem Alexan. de Imol. in l. 2. ff. de his, qui sunt sui vel alie. iur. & illam Glos. sequitur Stephanus de Caieta in suo sacramentali, in sacro baptismi, quaest. 42. in fi. Laudinus in sacro de baptismo. penul. col. & frater Ang. de Clauasio in summa sua, in verbo, baptismus. ยง. 2. & Car. Alex. 45. dist. c. qui syncera. & Pet. de Palude in 4. sententiarum, distin. 4. Idem enim in summa Pisanella, in verbo, Iudaeus 3. & in summa confessorum ibi allegata. Quamplures tamen tenent contrarium, vt per Afflict. vbi supra, & per Guerre. in speculo prin. c. 31. nu. 11.