Trigesimo primò [*] apparet etiam sententiam nostram facere pro parte negatiua existimantium principes temporales nullā habere potestatem super animam ciuium suorum, & consequenter non posse paruulos infantes Iudæorum, si subditi sint, à parentibus abducere vt baptizentur, quam opinionem tenuerunt Glo. Ioan. theuto. in c. Iudæorum. 28. quæst. 1. quia si possent eripi in paululum temporis, nullus esset Iudæus in mundo, & sic non posset adimpleri illa prophetia Esaiæ 10. & Roma. 9. c. quod reliquiæ Israel saluæ fient. hanc Glo. sequitur Card. Florenti. & Marianus in c. sicut, de Iudæis. tenet S. Thomas de Aquino 2. q. 10. arti. vlti. idem firmat Richardus in quarta sententia, distin. 6. Abb. Sicu. in d. c. sicut, Calderi. in consi. 3. in tit. de Iudæis. quia nullus ad fidem est cogendus, vt dicit tex. in d. c. sicut. & quia voluntarium militem Christus elegit. 15. quęst. 1. c. non est. & quia iura communia volunt, quòd nulla iniuria & nulla violẽtia debeat fieri Iudæis, vt in l. Christianis. C. de paga. & sacrifi. eor. & in c. final. c. Iudæos, de Iudæis. q. 1. c. si quis. Inde dicit Car. in c. de vxore, in fin. in princ. de sepul. quod quò ad sacramenta seruus liber est, de coniugio seruo. c. 1. hanc sententiam firmant etiam Card. Flo. in clem. 1. in fin. de Iudæis. & Ioan. de Ana. in d. c. sicut. & Ioan. de Ligna. qui dicit quod probant illam gloss. Ioan. Theu. & idem Alexan. de Imol. in l. 2. ff. de his, qui sunt sui vel alie. iur. & illam Glos. sequitur Stephanus de Caieta in suo sacramentali, in sacro baptismi, quæst. 42. in fi. Laudinus in sacro de baptismo. penul. col. & frater Ang. de Clauasio in summa sua, in verbo, baptismus. §. 2. & Car. Alex. 45. dist. c. qui syncera. & Pet. de Palude in 4. sententiarum, distin. 4. Idẽ enim in summa Pisanella, in verbo, Iudęus 3. & in summa confessorum ibi allegata. Quàmplures tamen tenent contrarium, vt per Afflict. vbi supra, & per Guerre. in speculo prin. c. 31. nu. 11.