Trigesimotertio [sect. 13] deducitur etiam ex sententia nostra, veram esse opinionem Alexan. consil. 15. lib. 5. colu. 2. & Bald. in c. 1. §. iudices, de pace tenenda. & Matth. Affli. deci. 265. nu. 6. vers. nec tenetur inquirere. aiunt enim vasalli aut subditi de crimine extra fines regni, principem suum inquirere non debere, & recte. Nam quamuis ipsi non probent, patet ex ratione & sententia nostra, principatus enim ille est ad meram subditorum vtilitatem, is autem cum non deliquerit in laesionem alicuius ex subditis, nihil sane interest eorum, deliquerit nec ne. sicque cessat effectus collatae & concessae iurisdictionis, vel cessat finis, & consequenter debet cessare effectus l. cum pater. §. dulcissimis. ff. de leg. 2. l. adigere. §. quamuis. ff. de iure patro. vnde haec opinio par est, vt eo casu moderetur, quo in laesionem alicuius ex ciuibus & subditis ille deliquisset, quamuis extra regni fines, quod nota, quia frequentissimum, & intellige non ex mero officio regis sui, nam ad postulationem damnum passi forte secus, ne alias a rege, vel regione illius bellum inferatur, vt in sequen. collectione.