Trigesimotertiò [*] deducitur etiam ex sententia nostra, veram esse opinionem Alexan. consil. 15. lib. 5. colu. 2. & Bald. in c. 1. §. iudices, de pace tenenda. & Matth. Affli. deci. 265. nu. 6. vers. nec tenetur inquirere. aiunt enim vasalli aut subditi de crimine extra fines regni, principem suũ inquirere nō debere, & rectè. Nam quāuis ipsi non ꝓbent, patet ex ratiōe & sententia nostra, principatus enim ille est ad meram subditorum vtilitatem, is autem cùm non deliquerit in læsionem alicuius ex subditis, nihil sanè interest eorum, deliquerit nec ne. sicq́ue cessat effectus collatæ & concessæ iurisdictionis, vel cessat finis, & consequenter debet cessare effectus l. cùm pater. §. dulcissimis. ff. de leg. 2. l. adigere. §. quamuis. ff. de iure patro. vnde hæc opinio par est, vt eo casu moderetur, quo in læsionem alicuius ex ciuibus & subditis ille deliquisset, quamuis extra regni fines, quod nota, quia frequentissimum, & intellige non ex mero officio regis sui, nam ad postulationem damnum passi fortè secus, ne aliàs à rege, vel regione illius bellum inferatur, vt in sequen. collectione.