Vigesimo octauò deducitur
* etiam ex
nostra sententia, quid respondendum sit in
subsidijs charitatiuis, quæ à subditis exigere
possunt Papa, Patriarchæ, Cardinales, Primates, Archiepiscopi, Episco. c. fi. de dila. c. ad deliberandum, de Iudæ. & in clem. de decimis.
c. conquerente, de offi. ordi. c.
cũ
cum
Apostolus. §.
prohibemus, de censibus. c. quia plerique de
immuni eccle. clem. frequens. §. in exigendo,
de excess. præla. quæ sanè ex mente ipsorum
iurium non nisi ex necessitate vrgentissima
debent imponi aut exigi, & quando exigens
aliunde sibi consulere non potest, qua de re
fusè per Nico. Boer. decisi. 133. cum trib.
sequẽ
sequen
.
& decisi. 136. incip. charitatiuum subsidium.
ipse post plures, quos allegat, disputat, an is
prælatus ad solutionem eius subsidij per excommunicationem procedere possit, quod
quasi durum abnegare plerique videntur, ne
ipse in causa sua sibi ius dicere videatur,
cōtra
contra
l.
vnicā
vnicam
. C. ne quis in sua causa iudicet, aut ius
sibi dicat. l. magistratibus. ff. de iurisdict. omni. iudi. Ipsi autem isthæc omnia pessimè seruant, nam & eorum ditissimi non rarò, & necessitate minimè vrgente, vel quam aliunde
facilè reparari licebat, id
exigũt
exigunt
à pauperibus
subditis, nec pudet falsis
mentitisq́;
mentitisque
nominibus teterrimam illam rapinam
charitatiuũ
charitatiuum
subsidium appellare, ò quam deceptus erat
prudentissimus Iureconsultus, qui in l. si quis
fundi vocabulo. ff. de leg. 1. scripsit
* Rerum
vocabula immutabilia esse,
* nec
suspicatns
suspicatus
nimirum fuit ad ferè tempus quo vitio etiam
turpissima mentitis virtutum nominibus induerentur
armarenturq́;
armarenturque
, fierent vt sic inexpugnabiles. Istorum ergo hominum mores
(si hominum, & non
dæmonũ
dæmonum
nomine digni
sunt) præsagiebat prudentissimus Cice.
*
dũ
dum
scriptũ
scriptum
reliquit ita lib. 1. Off. Nulla generi humano & iustitiæ maior pestis est, quàm
eorũ
eorum
,
qui cum maximè fallunt, id agunt, vt boni
viri esse videantur, id quod vt nobis videtur,
in ijs rectissimè ac dilucidè inuenies, qui honestis mentitis tamen nominib. sua teterrima
facinora
tegũt
tegunt
, cuius
nefādi
nefandi
, & infausti moris docile in prauis humanum genus probè &
nouit & seruat. Quod
* si discere cupis
quorsũ
quorsum
quę
ùe
quæ
ùe
ad opera tales pecuniarum collationes
|
ab miseris plerunque personis
exigātur
exigantur
, paucis exponam, vt immensæ spes & diuitiæ ad
tales prælatos confluant, hocq́ue insuper eorum addatur aceruo, quid inde vt omnes
egenorũ
egenorum
possessiones, agros, campos, annuos reditus, census & denique omnes fortunas, facultates, substantiam emant, comparent, liberis, nepotibusùe suis concedant,
relinquāt
relinquant
.
* sicq́ue ea bona, quibus innumera
hominũ
hominum
millia alebantur, ad perpaucos deueniant,
quid tunc postea, quid rogas, in promptu pernicies est, nonne si in quadam prouincia per
hos modos, aut similes, ad homines (verbi
gratia) centum vniuersa regionis substantia
defluxit, necesse erit vt innumera reliquorum
hominum millia vel fame pereant, vel his ditioribus vt serui & mancipia seruire cogantur,
id quod iam euenisse in latissima Hispaniarum regione & patria nostra, & cum magno
nostro ac lugubri malo experti sumus, vt iam
omnes vniuersiq́ue homines illic (paucis diuitibus demptis) tam nudi nascantur quàm
iumenta, nascanturq́ue quasi serui & mancipia, eo quòd æternum pauculis illis ditioribus seruire necesse habeant, nisi malint fame
perire, aut à patria dulci exulare. ergo hoc
malũ
malum
quin omnium perniciosissimum sit, dubium non est, Primum, quia infligit indicitq́ue
reliquis omnibus hominum millibus lamentabilem, inuisamq́ue seruitutem, quæ mortalitati comparatur, l. seruitutem. ff. de reg. iu.
Deinde quia id malum non temporale est,
sed æternum, præsertim ex more nostræ tempestatis, quæ induxit, vt istorum bonorum sic
cumulatorum semper constituantur vincula
& maioratus prohibita in perpetuum omni
alienatione & diuisione talium bonorum, &
tamen humani generis tanta mentium cæcitas est, vt vel hanc rem & vsum maioratuum
reliquis omnibus malis longè pestilentiorem
fauoribus prosequendum existimauerit. Id
quod inducit Taurina lex. Denique vt è diuerticulo ad
viā
viam
redeamus, cùm omnis principatus & superiorum dignitas ad bonum &
non ad malum sint creati, ea subsidia charitatiua parcissimè & ex necessitate duntaxat vrgentissima admitti oportet & decet, & curare
ne denuò tales bonorum maioratus constituantur, neùe constituti conseruentur.