Quod autem omnes praescriptiones in[sect. 4] quatuor veluti elementis & principis ceu principijs consistant, hoc est, in possessione, traditione, titulo, bona fide, id vt notissimum est (per l. vni. in prin. C. de vsuc. transfor. in prin. Instit. de vsucap. cum mille similibus, infra allegandis) ita quoque longissimum esse constat, vt edocebimur per totam secundam, tertiam & quartam partem huius praescriptionum tractatus, qui sex partibus constabit.