Quòd [*] autem quantò sublimior potestas est, tantò magis ac magis à malo, à læsione, & iniuria debeat esse abstinentior constat, vel ex eo, quod Deus nihil malum facere potest, nec enim malum facere posse potentia est, sed potius infirmitas non valentis abstinere à malo. sicque ille solus omnipotens appellatur, qui malum facere nequit, secundum diuum Augusti. in c. princip. §. charitas. de pœniten. distin. 2. Raphael Fulgosius consil. 61. domina Catherina col. penult. Curtius senior cons. 73. col. 29. Aymon Crauetus de antiquit. temporum ad princip. parte 1. vers. non omitto. part. 3. & potestas ad malum non tàm potestas quàm tempestas dicitur, vt per eundem Aymonem ibi. Bartholom. Sozi. consil. 120. colum. penult. Bald. cons. 345. ad euidentiam. colum. 2. lib. 1. Idem Bald. consil. 316. rex Romanorum. colum. 2. eo. lib. 1. [*] Vnde turpis conditio dicitur non esse potestatiua, quia id tantùm possumus, quod honestè, & sine cuiusquam iniuria possumus. l. reprehendenda, vbi plenè per Corneum & Philippum Deci. post alios. C. de institutio. & substitutio. l. nepos proculo. vbi per Andream Alciatum. ff. de verborum significat. l. Lucius, secundum vnum intellectum. ff. de conditio. & demonstratio. [*] Multa de illa tempestate, & mentita potestate per Fernand. Loazes, in consil. pro Marchione de Velez, dub. 1. pagi. 54. Bartholomæus Socin. consil. 164. visa bulla. colu. 8. lib. 2. Cardinal. in clement. pastoralis, de re iudica. Ioan. Iacob. de Leonardis inter consilia Alberti Bruni. consil. 117. in hac causa. colum. fin. [*] Nec tamen dubium est, quin Deus optimus, maximus (quem malum facere non posse diximus) sit omnipotens in terris nō secus, quàm in cœlis, vt testatur fides catholica, nec vllus vnquam vlláve gens etiam barbara, & quantumuis infidelis abnegauit. Vnde Virgilius sic cecinit: