[*] Hi enim nullum ius habere dicuntur, quia conditionalia nihil ponunt in esse. leg. si quis sub conditione dandorum decem. ff. si quis omi. caus. testamen. Sicq́ue meritò dicuntur agere impediti, & contra eos non currit præscriptio, ergo si noster emptor negligẽs fuerit in tali denunciatione facienda, sibi imputet, & meritò ei curret præscriptio. Dicet quis, quid si ignorauit eas res sibi obligatas alienari? respondeam ei nihilominus currere præscriptionem, quia tunc nō tam iuris quàm facti esset impedimentum, quod non impedit currere præscriptionẽ, & in eo tantũ quæstio tunc esset, an propter iustum illud facti impedimentum posset contra talem præscriptionem restitui, vt per text. iuncta doctrina Barthol. ibi in leg. fina. C. de longi temporis præscripti. de quo infrà plenius agemus, cogita tamen. Quid [*] autem si mihi postea nunciatum esset, hanc rem quam ab illo emi esse alienam, adhuc antequam ex facto euicta esset, de euictione agere non possem. d. l. si post. d. l. qui rem. C. de euict. & consequenter interea videor agere impeditus, nec mihi curreret præscriptio, secundum Andream Tiraquellum, vbi suprà, id quod durius est quàm superius. nam id scire dicimur quod vehementer iustis ex causis moti opinamur. leg. cum quidam. §. quod dicitur. 1. & 2. cum ibi notat. per Gloss. & Doctor. ff. de acquiren. hæredit. si ergo postquàm bona fide emeram viri boni & graues dixerunt mihi eam rem esse alienam, iam dicor scire eam esse alienā, & cōsequẽter intelligo à me euictā iri verosimiliter, quia verus huius rei dominus non est credendus hanc suam rem omissurus, aut neglecturus. leg. cum de indebito. ff. de probatio. sicq́ue etsi nequeam de euictione agere contra principalem, nec etiam contra illos tertios possessores antequam re vera euincatur, interim tamen & potero, & deberem eis denunciare, vt sciant quemadmodum sese res habeat, etenim potentia proxima actui pro ipsomet actu reputatur, sicq́ue cum primùm maritus dissipare, vel ad inopiam vergere cœpit, potest mulier agere ad dotem. leg. in rebus. leg. vbi. cum vtrobique notatis. C. de iure dotium. ergo cum in specie nostra, cùm primùm intellexi rem esse alienam, intelligo potentiam, vt ea res à me absit, vel abscessura sit, propinquā esse, & verosimilimam, par est vt contra illos tertios possessores agere possint saltem denunciando, quemadmodum se res habeat eosq́ue per hoc in mala fide constituendo, vt sic contra me ius meum hypothecæ præscribere nequeant, id quod si omiserim mihi meritò imputabitur, mihiq́ue tanquam non impedito nisi culpa vel sponte, aut negligentia mea non est, cur non currat præscriptio, iuribus, & rationibus de quibus suprà, cogita tamen quia non affirmo. In [*] superioribus tamen speciebus retenta opinione existimantium non currere præscriptionem illam, intellige quò ad præscriptionem ordinariam decem, aut viginti annorum, non sic in præscriptione anno. 30. quæ non desineret currere, secundum Balbum, vbi suprà, q. tertia in fine.