* Hi enim nullum ius habere dicuntur,
quia conditionalia nihil ponunt in esse. leg. si
quis sub conditione dandorum decem. ff. si
quis omi. caus. testamen. Sicq́ue meritò dicuntur agere impediti, & contra eos non currit præscriptio, ergo si noster emptor
negligẽsnegligens
fuerit in tali denunciatione facienda, sibi imputet, & meritò ei curret præscriptio. Dicet
quis, quid si ignorauit eas res sibi obligatas alienari? respondeam ei nihilominus currere
præscriptionem, quia tunc
nōnon tam iuris quàm
facti esset impedimentum, quod non impedit currere
præscriptionẽpræscriptionem, & in eo
tantũtantum quæ|
stio tunc esset, an propter iustum illud facti
impedimentum posset contra talem præscriptionem restitui, vt per text. iuncta doctrina
Barthol. ibi in leg. fina. C. de longi temporis
præscripti. de quo infrà plenius agemus, cogita tamen. Quid
* autem si mihi postea nunciatum esset, hanc rem quam ab illo emi esse
alienam, adhuc antequam ex facto euicta esset, de euictione agere non possem. d. l. si post.
d. l. qui rem. C. de euict. & consequenter interea videor agere impeditus, nec mihi curreret præscriptio, secundum Andream Tiraquellum, vbi suprà, id quod durius est quàm
superius. nam id scire dicimur quod vehementer iustis ex causis moti opinamur. leg.
cum quidam. §. quod dicitur. 1. & 2. cum ibi
notat. per Gloss. & Doctor. ff. de acquiren.
hæredit. si ergo postquàm bona fide emeram
viri boni & graues dixerunt mihi eam rem
esse alienam, iam dicor scire eam esse
alienāalienam,
&
cōsequẽterconsequenter intelligo à me
euictāeuictam iri verosimiliter, quia verus huius rei dominus non est
credendus hanc suam rem omissurus, aut neglecturus. leg. cum de indebito. ff. de probatio. sicq́ue etsi nequeam de euictione agere
contra principalem, nec etiam contra illos tertios possessores antequam re vera euincatur,
interim tamen & potero, & deberem eis denunciare, vt sciant quemadmodum sese res
habeat, etenim potentia proxima actui pro
ipsomet actu reputatur, sicq́ue cum primùm
maritus dissipare, vel ad inopiam vergere cœpit, potest mulier agere ad dotem. leg. in rebus. leg. vbi. cum vtrobique notatis. C. de iure dotium. ergo cum in specie nostra, cùm primùm intellexi rem esse alienam, intelligo
potentiam, vt ea res à me absit, vel abscessura
sit,
propinquāpropinquam esse, & verosimilimam, par est
vt contra illos tertios possessores agere possint
saltem denunciando, quemadmodum se res
habeat eosq́ue per hoc in mala fide constituendo, vt sic contra me ius meum hypothecæ
præscribere nequeant, id quod si omiserim
mihi meritò imputabitur, mihiq́ue tanquam
non impedito nisi culpa vel sponte, aut negligentia mea non est, cur non currat præscriptio, iuribus, & rationibus de quibus suprà,
cogita tamen quia non affirmo. In
* superioribus tamen speciebus retenta opinione existimantium non currere præscriptionem illam, intellige quò ad præscriptionem ordinariam decem, aut viginti annorum, non sic in
præscriptione anno. 30. quæ non desineret
currere, secundum Balbum, vbi suprà, q. tertia
in fine.