Capvt lx.

Capvt lx.

QVo ad materiam præscriptionum qui intelligantur esse præ sentes quíve absẽtes absentes , tradit text. in l. fi. vbi notant Glo. & Docto. C. de longi temp. præscr. tradunt Ioannes Faber & Ange. Aret. in princip. Insti. de vsucapio. Verùm cùm ea quæ facti sunt non præsumantur nisi probentur. leg. in bello. §. factæ. ff. de capti. l. si emancipati. C. de colla. ibi, teq́ue emancipatum probatum fuerit, vbi
1
* notat Ias. post alios, quumq́ue præsentia sit quid facti, necesse est, vt qui inter præsentes decennio se præscripsisse contendit, probet præsentiam eius contra quem præscriptum vult. ita in specie tenent Iacob. Butriga. in d. l. fin. Ang. in l. pen. C. quib. non obs. longi tempo. pręscrip præscrip . Andr. Tiraquel. de præscripti. §. 1. Glo. 6.
2
* præsentiam autem probasse intelligetur, si probauerit vtrunque tam pręscribentem præscribentem quàm priorem rei dominum in eadem ciuitate fuisse præsentes. Ita Angel. vbi suprà Bald. in l. emptor. C. de longi tempo. præscrip. Petr. Philipp. Corne. cons. 50. in lite vertente. colum. fin. lib. 2. Barthol. Socinus consil. 121. visa contingentia. post princ. lib. 1. And. Tiraquel. vbi suprà. in loco enim vbi quisque habitat, ibi intelligitur esse præsens. Ita Ioa. Imolen. Alexand. & Francisc. Aret. in l. is potest. ff. de acqui. hæreditate plenè per Andream Tiraquellum vbi suprà, & in legibus connubili. Glo. 6. q. 2.
Denique
3
* quemadmodum absentiæ quasi priuilegij loco concessum est vt duplicentur tempora & induciæ vsucapionum, d. l. fin. C. de longi temp. præscriptio. in principio. Institutio. de vsucapion. ita quoque impeditis iusto iuris impedimento datum est vt nullo modo currat præscriptio. leg. prim. §. fin. C. de annali exceptio. leg. contra maiores. C. de inofficio. testamen. leg. qui hæredi. §. si pars. ff. de cond. & dem. Qua
4
* ratione controuersum est, an creditori habenti hypothecariam currat præscriptio eo casu quo debitor rem hypothecatam alienasset, eamq́ue longo tempore emptor possedisset, mouet quæstionem quòd hodie creditor ille contra tertium illum possessorem agere non potest nisi demum excusso prius principali debitore, sicq́ue interim videtur agere impeditus, & consequenter videtur quòd contra eum pręscriptio præscriptio non currat, argu. authen. hoc ita si debitor. C. de pignora. & ita in specie per hanc rationem tenet Alexand. consilio 58. viso & perlecto prope fi. libro secundo. verùm contrarium tenet ipsemet Alexand. consil. 220. ponderatis his quæ in superiore libro 6. colum. vlt. Andr. Tiraquellus de præscriptio. §. 1. Glo. 7. qui
5
* vtrunque locum refert relinquit cogitandum quid dicendum, & sanè pars affirmatiua vt contra iustum creditorem currat præscriptio longè verior est, nam quòd vulgo traditur cō tra contra impeditum agere, non currere pręscriptionem præscriptionem , id quidem regulare est. Fallit tamen quando in manu ipsius impediti erat remouere illud impedimentum, idq́ue negligit, tunc enim contra eum non desinit currere præscriptio non magis quàm si reuera vel omnino impeditus non fuisset. Ita est text. in leg. qui hæredi. §. si pars. ff. de cond. & demon. dixi plenè in l. contra maiores. C. de inof. testam. vbi eadem si militer exceptio probatur.
Ad
6
* idem. l. iam dubitari. ff. de hæred. inst. vbi æquissimum illud abstinendi beneficium filijs concessum, eisdem denegatur, quando non ex necessitate præcisa, sed tantùm causatiua hæredes patri extiterunt, si enim (inquit lex) filius à patre sub potestatiua conditione hæres scriptus fuit, in manu sua erat, conditionem minimè explendo hæredem patris non fieri, vnde si eam conditionem expleuit, continuò sit hæres à lege iuris suitatis, iuxta l. cō ditionibus conditionibus pupillus, verbo, iure potestatis, vbi notat Sozin. colum. penul. ff. de condition. & demon. & tamen licet sic à lege hęres hæres factus fuerit, adhuc denegatur ei beneficium abstinendi eo, quòd in manu sua fuerat conditionis implementum prætermittere, sicq́ue hæres à lege minimè fieret, prout hæc ratio nuncupatim reddita est, in d. l. iam dubitari, ibi cum sub hac conditione instituti, iam non vt necessarij, sed sua sponte hęredes hæredes extiterint. sicq́; sicque legis auxilium non meruerunt.
7
* Ad idem leg. si filius qui patri. ff. de vulga. quam, vbi suprà, inducit Sozin. & multa in simili per Iason. in leg. si fideiussor. §. si necessaria. ff. qui satisd. cogi. sic ergo & in specie nostra auxilium legis impeditis pollicitum non meretur in creditor, quandoquidem in manu sua erat debitorem conuenire, sicq́ue illud impedimentum remouere, præsertim,
8
* cùm etiam ante principalem debitorem excussum competat actio hypothecaria contra tertium possessorem, vt tradunt Glo. & Barth. in l. 2. C. cōmun commun . diuid. & And. Tiraq. vbi suprà, & licet ipse possit opponere exceptionem ordinis, id tamen iam sufficeret ad suam præ scriptionem interrumpendam, ad eamq́ue in mala fide constituendum, vt tradunt Docto. in leg. more litis. C. de rei vendic. & suo loco disseremus, pro nobis tex. in l. qui potest facere. ff. de regu. iur. & in leg. quibus dieb. in pri. ff. de condition. & dem. vbi multa per Soz. post Barthol. & Paulum Castre. ibi & per Hieronymum Cagno lum, in d. l. qui potest. Philippumq́ue Decium ibi, & nostram sententiam in specie vno verbo tenet Franciscus Balbus de præscript. in 4. par. quintæ partis principal. q. 3. numero secundo. versi. ex quo infero motus. quia in potestate creditoris est efficere vt ea actio oriatur, id quod secundum superiora declarandum est, & quæ dicta | sunt in hac actione hypothecaria contraria repetita esse credantur & in pignoratitia, quia vtroque casu par ratio est, sicq́; sicque idem ius illud. ff. ad legem Aquiliam.
Hactenus de actione hypothecaria contraria,
9
* Quid autem pignoratitia, vel hypothecaria directa, quæ competit debitori contra creditorem, puta debebam tibi cẽtum centum pignoris nomine, tibi tradidi rem mobilem, vel hypothecæ nomine tradidi tibi fundum, quam rem mobilem, aut fundum vendidisti, an emptor eas res præscribere possit, cùm ille non iure creditoris, sed tanquam res suas eas vendidisset, mouet quæstionem, quòd debitor ante solutionem non potest ad res suas recuperandas agere, sicq́ue vt impedito non currere præ scriptionem videbatur, argu. d. l. contra maiores. C. de inoffic. testamen. d. l. 1. §. fin. C. de annali excepti. d. l. fin. §. sin autem. C. commun. delega. Contrarium adhuc tenent Franciscus Balbus, vbi suprà, post Paul. Castrens. quem allegat consil. 294. ego Paul. Castren. in volumine antiquo, & Bal. consil. 292. super eo. lib. 3. mouentur quia ille non videtur impeditus, quandoquidem poterat debitum exoluendo rem suam recuperare. sicq́ue ei non subuenitur, argu. d. l. iam dubitari. d. l. qui potest facere. d. l. quibus diebus. in princip. & in c. fin. de elect. & in l. 3. §. quid ergo. ff. de contrario iud. tutelæ.
10
* Et enim vera & cōmunis communis opinio est per dd. iura, vt quando quis impeditus est, sed ipse potest impedimentum remouere, tunc ei currat tempus etiam sine spe restitutionis, ita Felynus colum. 1. & Paulus Parisius colum. 3. in capitu. ex transmissa. de præscript. Ludouicus Romanus consil. 435. Hierony. Cagnolus numero 3. in d. l. qui potest facere. Alexand. consi. 72. colum. fin. libro 5. Riminaldus in l. procurator. vltim. nota. C. de edendo. Philippus Decius in cap. cum inter. colum. 8. de exceptionibus. idem Decius consil. 677. Ioannes Crotus in repetition. leg. si is qui pro emptore, de vsucapio. 3. colum. charta penulti.
11
* Quid autem si is debitor egestate laboraret adhuc idem, vt contra eum currat tempus mero iure, quòd attinet hanc ad rei suæ præscriptionem, nam ea necessitas, quæ non præberet in communi impedimentum, sed tantùm in particulari, non est in consideratione, eam & similiter dicimus, quòd & si necessitatis causa relaxetur solennitas testandi, tamen intelligitur si ea necessitas erat in communi hominibus illius loci vbi testamentum fiebat, fortè propter timorẽ timorem pestis, aut hostium, non sic si erat particularis in eo testatore tantùm, propterea, quod erat reliquis fortè conciuibus infestus, aut ita pauper vt testes ad eum accedere noluerint, vt disseruimus de succession. creation. libro secundo. §. 14. numero. 61. in simili per Andream Tira quel. de causa cessante. par. secunda, limit. 32. per leg. prim. ad finem. ff. de minoribus. Cæterùm hoc casu licet tempus mero iure currere non desinat, tamen humanum erit concedere restitutionem, argum. eorum, quæ diximus in illo articulo quo negauimus tempus appellandi currere pauperibus, vt suprà lib. præced. cap. 136.
Hactenus
12
* quando ea res de qua præscribẽda præscribenda agebatur, specialiter erat obligata. Quid autem si generaliter venditor quid de euictione emptori promisit, in id omnia bona sua obligauit (vt solenne est) deinde bona omnia alienauit, an reliqui emptores vel fortè donatarij qui ea bona acceperunt legitimo titulo possint præscribere contra illũ illum primum emptorem ius hypothecæ, quod ei competebat, & Andre. Tira quellus de præscrip. Glo. 7. post Panorm. quem allegat consil. 22. quidam Ioann. de Senis libro secundo tenet, non currere præscriptionem, quibus adde idem tenentem Franciscum Balbum de præscri. in 4. par. 5. partis princip. q. 3. versi. & quòd non præscribatur post Glo. quam allegat in leg. empti. C. de euict. Mouentur, quia, inquiunt, emens rem alienam de euictione agere non potest antequam ea euincatur. leg. qui rem, & leg. si post. C. de euictionibus. ergo is impeditus est agere, & consequenter contra eum non currit præscriptio, per dd. ll. Sed hæc elegans opinio nobis tuta non sat videtur, nec enim mihi impeditus agere videri is potest, qui ius suum habet iam natum inq́ue esse iam productum, nec dubium est quin iste creditor ius reale habere intelligatur. leg. fin. C. de reb. ali. non ali. ergo non est agere impeditus cùm habeat ius reale in esse productum & ortum, possitq́ue prohibere & denunciare debitori, ne res suas alienet nisi saluo iure suo hypothecæ, & denunciare emptori vt eas res sciat esse obligatas, sicq́ue vt eas cum suo onere & causa emat & non aliter, sciatq́ue se in ijs rebus si eas emerit habiturum consortem quoad illud ius hypothecæ, quo facto ille iam in eodem statu constituetur, in quo ipse debitor erat. sicq́ue hac mala fide præscribere nunquam poterit. Diuersum est diuersaq́ue causa & ratio est illius, cui vel nullum de præsenti ius competit, iuxta leg. prim. §. fin. ff. de annali except. C. vel competit sub conditione, iuxta d. §. sin autem. leg. fin. C. communem de lega. d. l. contra maiores.
13
* Hi enim nullum ius habere dicuntur, quia conditionalia nihil ponunt in esse. leg. si quis sub conditione dandorum decem. ff. si quis omi. caus. testamen. Sicq́ue meritò dicuntur agere impediti, & contra eos non currit præscriptio, ergo si noster emptor negligẽs negligens fuerit in tali denunciatione facienda, sibi imputet, & meritò ei curret præscriptio. Dicet quis, quid si ignorauit eas res sibi obligatas alienari? respondeam ei nihilominus currere præscriptionem, quia tunc non tam iuris quàm facti esset impedimentum, quod non impedit currere præscriptionẽ præscriptionem , & in eo tantũ tantum quæ | stio tunc esset, an propter iustum illud facti impedimentum posset contra talem præscriptionem restitui, vt per text. iuncta doctrina Barthol. ibi in leg. fina. C. de longi temporis præscripti. de quo infrà plenius agemus, cogita tamen. Quid
14
* autem si mihi postea nunciatum esset, hanc rem quam ab illo emi esse alienam, adhuc antequam ex facto euicta esset, de euictione agere non possem. d. l. si post. d. l. qui rem. C. de euict. & consequenter interea videor agere impeditus, nec mihi curreret præscriptio, secundum Andream Tiraquellum, vbi suprà, id quod durius est quàm superius. nam id scire dicimur quod vehementer iustis ex causis moti opinamur. leg. cum quidam. §. quod dicitur. 1. & 2. cum ibi notat. per Gloss. & Doctor. ff. de acquiren. hæredit. si ergo postquàm bona fide emeram viri boni & graues dixerunt mihi eam rem esse alienam, iam dicor scire eam esse alienā alienam , & cōsequẽter consequenter intelligo à me euictā euictam iri verosimiliter, quia verus huius rei dominus non est credendus hanc suam rem omissurus, aut neglecturus. leg. cum de indebito. ff. de probatio. sicq́ue etsi nequeam de euictione agere contra principalem, nec etiam contra illos tertios possessores antequam re vera euincatur, interim tamen & potero, & deberem eis denunciare, vt sciant quemadmodum sese res habeat, etenim potentia proxima actui pro ipsomet actu reputatur, sicq́ue cum primùm maritus dissipare, vel ad inopiam vergere cœ pit, potest mulier agere ad dotem. leg. in rebus. leg. vbi. cum vtrobique notatis. C. de iure dotium. ergo cum in specie nostra, cùm primùm intellexi rem esse alienam, intelligo potentiam, vt ea res à me absit, vel abscessura sit, propinquā propinquam esse, & verosimilimam, par est vt contra illos tertios possessores agere possint saltem denunciando, quemadmodum se res habeat eosq́ue per hoc in mala fide constituendo, vt sic contra me ius meum hypothecæ præscribere nequeant, id quod si omiserim mihi meritò imputabitur, mihiq́ue tanquam non impedito nisi culpa vel sponte, aut negligentia mea non est, cur non currat præscriptio, iuribus, & rationibus de quibus suprà, cogita tamen quia non affirmo. In
15
* superioribus tamen speciebus retenta opinione existimantium non currere præscriptionem illam, intellige quò ad præscriptionem ordinariam decem, aut viginti annorum, non sic in præscriptione anno. 30. quæ non desineret currere, secundum Balbum, vbi suprà, q. tertia in fine.
16
* Quid si Mæuius vendidit mihi decem aureos annuos, in idq́ue domum obligauit, quam postea alteri vendidit, qui contractus legitimus & vsitatissimus est, appellaturq́ue census vulgari nomine, is per annos viginti eos aureos annuos persoluit, totidemq́ue annos emptor domus eam bona fide possidet, postea is debitor meus non vult aut non est idoneus ad annuum illum censum persoluendum, vtrùm possim agere contra domus illius emptorem, an verò ille sese præscriptione possit defendere, attigit Andr. Tiraquell. vbi suprà Glo. 7. in fin. sed non definiuit, allegat Speculatorem de præscripti. §. 1. versicul. pone colonus, & titulo de locato. §. nunc aliqua. versicul. 44. Guiliel. de Cune. & Bald. in leg. solennibus. C. de rei vendication. Bald. in leg. arboribus. §. qui tamen. ff. de vsufruct. Cassane. in consuetud. Burgundiæ, titu. des censes. §. 2. colum. 15. versicul. nunc succe dit. Alexan. consil. 71. videtur. colum. fin. lib. 1. Et sanè si illius domus emptori ab ipso venditore dictum fuit (vel etiam ab alio, ita vt credere deberet) eam rem esse obligatam vel illo censu oneratam, expeditum est eum vt malæ fidei (quod attinet ad illud ius) possessorem non posse præscribere, quod si nihil ei dictum fuit, tunc si illius rei ignarus erat qui emeret annuum illum reditum, iusto facti impedimento tentus videtur, & est materia d. l. fi. C. de longi tempo. præscrip. cum ibi notatis per Barth. quòd si id nouerat, & neglexit denunciare emptori quemadmodum se domus illa haberet, vt sic eum in mala fide constituere, sibi imputandum videtur iuxta ea, quæ superius dicta fuerunt. nec enim video vt possit videri aut dici, agere, aut denunciare impeditus is qui ius suum habet in esse productum, & nulla conditione suspensum.
Loading...