Sextodecimo [sect. 18] facit text. egregius in l. Procula. ff. de prob. iuncta l. cum de indebito. eodem titul. vbi etsi donatio nunquam praesumatur, tamen post longum tempus praesumitur, cum alijs adminiculis, secundum Barto. in dicta l. Procula. sequitur Andre. Tiraquell. vbi supra. versicu. 8. istis. Idem Barto. in l. quae dotis. ff. solu. matrim. Ioan. de Platea in l. quicunque de apo. pub. lib. 10. Cuman. cons. 136. visis instrumentis. Bald. Salic. & Florian. in d. l. Procula. Philip. Decius cons. 202. vt praesens consultatio. col. fin. Gloss. & Bart. in l. libertus quos. §. 1. ff. de alim. leg. Bar. Ludo. Rom. Alex. & alij in d. l. quae dotis, & alij quamplures, quos allegat Andr. Tiraq. vbi supra, referens multos contrariae partis assertores, qui affirmant d. l. cum de in rem, non habere locum, quando possessor ille, vel quasi possessor titulum donationis allegaret, quia tunc, inquiunt, cum sit iuris praesumptio in contrarium, quia nullus praesumitur donare, iuxta dictam l. cum de indebito, merito ex tali allegatione is titulus allegatus non praesumeretur, quae ratio vento leuior est. nam & similiter emancipatio non praesumitur, quia facti est. d. l. si emancipati. ea autem, quae facti sunt minime praesumuntur, nisi probentur, vt ibi, & in l. in bello. §. factae. ff. de capt. & tamen ea emancipatio post diutinam possessionem, vel quasi praesumi non desinit. d. l. 1. C. de patria potestate, cum alijs supra allegat. astringitur haec ratio, nam emancipatio similiter continet donationem, & non quidem leuem, sed rei inaestimabilis. l. filiusfamil. §. secundum vulgarem. ff. de legat. 1. ergo cum ex diuturna quasi possessione emancipationem praesumi ostenderimus, longe facilius idem praesumendum in alterius cuiusque rei concessione.