Sextodecimò [*] facit text. egregius in l. Procula. ff. de prob. iuncta l. cum de indebito. eodem titul. vbi etsi donatio nunquam præsumatur, tamen post longum tempus præsumitur, cum alijs adminiculis, secundum Barto. in dicta l. Procula. sequitur Andre. Tiraquell. vbi suprà. versicu. 8. istis. Idem Barto. in l. quæ dotis. ff. solu. matrim. Ioan. de Platea in l. quicunque de apo. pub. lib. 10. Cuman. cons. 136. visis instrumentis. Bald. Salic. & Florian. in d. l. Procula. Philip. Decius cons. 202. vt præsens consultatio. col. fin. Gloss. & Bart. in l. libertus quos. §. 1. ff. de alim. leg. Bar. Ludo. Rom. Alex. & alij in d. l. quæ dotis, & alij quāplures, quos allegat Andr. Tiraq. vbi suprà, referens multos contrariæ partis assertores, qui affirmant d. l. cum de in rem, non habere locum, quando possessor ille, vel quasi possessor titulum donationis allegaret, quia tunc, inquiunt, cùm sit iuris præsumptio in contrarium, quia nullus præsumitur donare, iuxta dictam l. cum de indebito, merito ex tali allegatione is titulus allegatus non præsumeretur, quæ ratio vento leuior est. nam & similiter emancipatio non præsumitur, quia facti est. d. l. si emancipati. ea autem, quæ facti sunt minimè præsumuntur, nisi probentur, vt ibi, & in l. in bello. §. factæ. ff. de capt. & tamen ea emancipatio post diutinam possessionem, vel quasi præsumi non desinit. d. l. 1. C. de patria potestate, cum alijs suprà allegat. astringitur hæc ratio, nam emancipatio similiter continet donationem, & non quidem leuem, sed rei inæstimabilis. l. filiusfamil. §. secundum vulgarem. ff. de legat. 1. ergo cùm ex diuturna quasi possessione emancipationem præsumi ostenderimus, longè facilius idem præsumendum in alterius cuiusque rei concessione.