Astringitur & secundò, nam si ex vi diutinę quasi possessionis (vt est in quasi possessione gerendi se pro homine sui iuris) recedimus ab illa præsumptione, quòd nullus præsumitur donare, multò magis idem fiet ex vi veræ possessionis, vt si diu possedi rem tuam te sciente. Quinimò in hac sola præsumptione donationis plerunque nituntur omnes leges de præscriptione inter præsentes disponẽtes, qualis est l. alienationis verbum. ff. de verborum significatio. vbi, vix est enim, vt non videatur, &c. & l. si quis diutino. in princip. ff. si serui. vend. nec dicatur, quòd d. l. si quis diutino, loquitur in concessione seruitutis, quæ parui præiudicij esse videtur, sicq́ue titulo non exigit: nam quia idem sit, in ijs quoque maioris momenti, & præiudicij sunt, constat ex dict. l. alienationis. vbi de ipsa proprietate agebatur, & idem probatur in l. si ego. §. primo. ff. de public. in rem action. ibi per traditionem, aut per patientiam fortè, & tamen ibi agebatur generaliter de omni seruitute, & sic etiam de vsufructu, qui pars dominij est. l. quarta. ff. de vsufruct. Ad idem §. final. Institut. de iniu. vbi præsumitur per patientiam etiam vnius anni iuris nostri concessio, & remissio, denique hoc probat euidenter d. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris in longè fortioribus terminis, vt exposuimus suprà prope initiũ huius capitis. Præsertim cùm ibi illa obligatio annua non est, cur non posset procedere ex causa donationis non secus, quàm ex reliquis quibusuis causis, & qui contrarium dixerit, loquetur contra generalitatem illius textus, & in mille iuris speciebus suprà relatis, & infrà referendis apparet ea, quæ sunt facti, licet regulariter non præsumantur, nisi probentur, præsumi tamen post longum tempus. Sit ergo firma conclusio. quòd si rem tuam te sciente, & patiente diu possedi, & tibi eam vendicanti obieci, quòd eam mihi donasti, tunc is titulus donationis præsumitur ex ipsamet diutina possessione, quæ te patiente cucurrit. Intellige concurrentibus adminiculis, id quod (quibusdam repugnantibus.) communiter receptum est, vt diximus. Secundò intellige etiā si alia adminicula non adessent, id quod quidam (plerisq; nostrorum repugnantibus) admittunt, & verissimum est.