Decimoseptimo facit egregius text. in l. qui in prouincia. §. 1. de ritu nupt. ibi, mouemur temporis diuturnitate, vbi Imperator alias non confirmaturus temporis diuturnitate, motus id, quo de agebatur, confirmauit, quem text. literis aureis scribendum esse aiunt Barba. consil. 9. praeclare. colum. 2. lib. 2. & Andre. Tiraq. de praescript. §. 1. Gloss. 4. versic. 9. huc spectat. cuius text. argument. Angel. ait, [sect. 19] legem nouam, quae praeterita annulat, non extendendam ad ea, quae essent temporis diuturnitate stabilita, ita Ange. consil. 52. in quaest. proposita. colum. fin. cuius rei neque contestem, neque rursum contradicentem se nunquam reperijsse Felyn. testatur in c. fin. col. 7. de const. Catellianus Cotta in memorabil. incipien. lex noua, post Bald. quem allegat, & ita intelligit consil. 107. considerandum. lib. 5. Philipp. Corne. consil. 199. in praesenti consultatione. colum. antepenult. lib. 2. vt notat Andreas Tiraquellus, vbi supra, quibus etiam & illud aliquantulum consonat, & facit: nam si vir & mulier diu cohabitarunt tanquam vir, & vxor per ignorantiam iuris confirmatur status filiorum. ita vt legitimi intelligantur, secundum eum post Paul. Castren. & alios quos allegat, cogita super istis.