Vigesimosecundo facit, [sect. 23] nam & si initiatus sacris ordinibus, nemo nascatur aut praesumatur, quia id res facti est, & contraria primaeuo hominis statui, tamen si quis diu se vt initiatum gesserit, talis praesumitur. Ita Inno. in c. super his. col. 3. de accusa. & est communis opin. vt constat ex relatione Felini ibi, col. 9. & Andreas Tiraquel. plures allegans affirmat hanc esse communem opinionem de praescri. ยง. 1. Glo. 4. vers. 17. huc pertinent.