Vigesimosecundò facit, [*] nam & si initiatus sacris ordinibus, nemo nascatur aut præsumatur, quia id res facti est, & contraria primæuo hominis statui, tamen si quis diu se vt initiatum gesserit, talis præsumitur. Ita Inno. in c. super his. col. 3. de accusa. & est communis opin. vt constat ex relatione Felini ibi, col. 9. & Andreas Tiraquel. plures allegans affirmat hanc esse communem opinionem de præscri. §. 1. Glo. 4. vers. 17. huc pertinent.