Vigesimotertio [sect. 24] superioribus accedit, nam licet nullum temporis spacium inducat vnionem, tamen si quis diu duas ecclesias tanquam vnitas possedit, vnio praesumitur, ita (& si ea res facti sit, quod regulariter, vt pluries diximus, non praesumitur nisi probetur) tenent Ioan. Andr. in c. qui contra iura. ad fin. de reg. iur. Card. Flor. in clem. 1. in princip. q. 20. de supplenda negle. praela. Feli. in c. causam. colum. 2. de praesc. ex cuius relatione cum ea, quam facit Andr. Tiraquell. idem sequutus in tract. praescr. ยง. 1. Gloss. 4. vers. 20. non hinc, apparet hanc esse communem sententiam.