Vigesimotertiò [*] superioribus accedit, nam licet nullum temporis spacium inducat vnionem, tamen si quis diu duas ecclesias tanquā vnitas possedit, vnio præsumitur, ita (& si ea res facti sit, quod regulariter, vt pluries diximus, non præsumitur nisi probetur) tenent Ioan. Andr. in c. qui contra iura. ad fin. de reg. iur. Card. Flor. in clem. 1. in princip. q. 20. de supplenda negle. præla. Feli. in c. causam. colum. 2. de præsc. ex cuius relatione cum ea, quā facit Andr. Tiraquell. idem sequutus in tract. præscr. §. 1. Gloss. 4. vers. 20. non hinc, apparet hanc esse communem sententiam.