[*] Postremò adstringitur, nam de longè grauiore præiudicio agebatur in terminis d. l. cum de in rem, quàm in specie nostra: argu. text. egregij in l. vnum ex familia. §. si rem. ff. de leg. 2. ibi, sunt einim in rebus suis legandis, quàm in alienis comparandis & in onerandis hæredibus faciliores voluntates, quorum verborum sensus est longè facilius esse cuiq; rem suam dare, quàm obligari personaliter ad aliquid emendum emptumq́; tradendũ, quantò ergo durius videretur Iureconsulto illi, si ea obligatio personalis non vnica solutione perimenda esset, sed in æternum duratura ad aliquid annuũ in æternum persoluendum, vt fit in terminis d. l. cum de in rem. Proinde si ibi huiusmodi duritie non obstante titulus allegatus ex sola illa diuturna non possessione, sed quasi possessione præsumitur, multò magis in specie nostra præsumetur, vbi nulla in futurum obligatio est, neque æterna vel geminata, neque simplex, præsertim cùm hic sit vera possessio, ibi impropria, hic continua, ibi discontinua. Optimè facit, quia generale esse videtur, vt ex diuturnitate temporis ad præscribendum definiti præsumatur titulus: argument. l. §. ductus aquæ. ff. de aqua quot. & l. 1. & l. 2. ff. de aqua pluuia arce. vbi expressum est eam temporis diuturnitatem, vim legis conuentionalis aut constituti obtinere. sicq́ue alium titulum non requiri. Neque ad rem pertinet, quod ibi centum anni vel tempus immemoriale exigatur. nam ibi in rebus & possessione vel quasi discontinua, in qua tantundem & non plus operātur centum anni, quantum longum tempus decem vel viginti annorum, vbi possessio esset continua, vt in specie nostra. [*] Postremò optimè facit, quia in nulla vnquam re tàm enixè titulus desideratur, quàm in obtinendo Ecclesiastico beneficio. c. beneficium ecclesiasticum. de reg. iur. lib. 6. & tamen etiam in Ecclesiasticis beneficijs post lōgum tempus decennij præsumitur titulus allegatus, vt est vera & communis opin. quam tenent Bald. Ang. Ioan. Imol. Ludo. Rom. & Franc. Aret. in l. qui in aliena. in prin. ff. de acquir. hæred. And. Tiraq. de præscri. §. 1. Glo. 4. vers. 6. eiusdem farinæ, ex cuius relatione apparet, hāc esse communem opin. Fernand. Loazes Archi. Terraco. in consil. pro Marchio. de Velez, dub. 1. pag. 269. Host. Innoc. Card. Anton. de Butrio, Panorm. Ioannes de Imola, Felin. & communiter alij in d. c. illud, de præsum. & in d. c. licet. Heli. de simo. & in d. l. si filius. C. de petit. hæredi. Card. Andreas Sicul. & alij in c. requisisti. de testam. Domini de Rota in decis. 84. incip. nota. quòd vbi contra aliquem excipitur, sub tit. de prob. & excep. in antiquis. Ioan. de Imol. in c. ex frequẽtibus, de instit. Nicolaus de Milis in d. suo Repertorio, in verbo, Episcopus. in d. versicu. antep. Alexand. in consil. 219. incip. ponderatis his. colum. 3. vol. 6. Andre. Siculus in cons. 1. colum. 5. vol. 4. Barthol. Socin. in cons. 170. colum. penult. vol. 2. Felin. in c. sicut. col. 15. vers. fallit. 4. de re iudi. & in cons. 2. incip. excellens Doct. in 6. & 7. col. Barthol. Cassane. in consil. 11. incip. lecas. col. 27. in 2. dubio. Ioan. de amicis in consil. 121. incip. coram magnifico domino, & tradit Matthæus de Affli. in decis. Neap. decisio. 368. incip. in casu nobilium, in 2. colum. cum sequent. [*] In summa hæc pars probatur ratione, nam post longum tempus præsumitur obliuio, adeò, vt post tale tempus possessionis suæ oblitus quis videatur, quantò ergo magis testes, quorum nihil interest, per quos eum titulum, quo de agitur, probare curabam, præsumentur merito obliti. Sicq́; post tale tempus non iniuria tituli probatio maximè difficilis reputabitur, & consequenter merito à lege cessabit hoc casu tituli probandi onus, isq́ue titulus allegatus post diuturnam possessionem meritò præsumetur. Quod autem post longum tempus decennij etiam propriæ possessionis quis oblitus præsumatur, vera & communis opinio est, quam tenent Dynus in c. sine possessione, in fin. de reg. iur. lib. 6. Gloss. & Iacobus Butrig. in l. licet. C. de acquir. hæred. Ias. in l. 1. §. per seruum. colum. 4. lect. 2. ff. de acquir. possess. Andreas Tiraquel. qui hanc affirmat esse receptiorem sententiam de præscript. §. 1. Gloss. 4. versicul. postremò tempus, ibi, sed multò plures. Ioan. Andr. in additio. Specul. in tit. de peti. & poss. quo loco suprà citauimus. Bart. & Bald. in l. 1. C. de seruis fugitiuis. Bart. & Ange. in dict. §. si fortè. ibiq́ue latè Alex. colum. 1. & sequent. qui respondet rationibus aduersariorum. Barto. in l. Celsus. colum. 2. ibi, vel cum negligentia longi temporis. ff. de vsucap. Bald. in l. vlt. C. de his, qui à non domi. & in l. si minorem. C. de in integrum resti. mi. & in d. l. 1. in fin. C. de seruis fugitiuis. & in repe. l. edicta. colum. 4. versic. incidenter quæritur, ibi, dummodò sit intra decennium. C. de eden. & consil. 37. quidam tabellio. colum. vlt. lib. 1. & cons. 150. casus actualiter. colum. penult. lib. 2. Rosellus inter consilia Bald. consil. 445. super prædictis. col. 2. lib. 2. Panorm. col. 5. & Feli. col. pen. in c. vigilanti, de præscrip.