Quinto [sect. 7] eadem pars probatur per text. in l. 1. C. de patria potesta. vbi filius postquam diu fuit in quasi possessione sui iuris, & si nullum titulum emancipationis vel dignitatis vel alterius rei aut modi, per quem solent liberi a patria potestate liberari, ostendat, adhuc sui iuris esse praesumitur, & iustam causam seu titulum gerendi se pro homine sui iuris habuisse intelligitur, quamuis ea possessio (id quod durius & mirabilius est) aduersetur priori statui ipsius, nam ipse non negabat, se patris sui legitimum filium fuisse ex legitimo matrimonio natum, sicque olim sub eius potestate fuisse constitutum, iuxta l. filium eum definimus. ff. de ijs, qui sunt sui vel alieni iuris, & in princ. Institut. de patria potestate. & Instit. de nuptijs, in princ. Et tamen emancipatio in facto consistebat, quod praesumitur ex diutina poss. vel quasi, vt ibi iuncta l. emancipati. C. de colla.