Quadragesimoquartò [*] tantaq́ue est vis temporis, vt si per decennium quis liberè, ecclesiæ, vel piæ causæ, quid soluerit, ex hoc inducta censetur consuetudo, vt in posterum tantundem soluere teneatur, secundum eundem Andream Tiraquellum, vbi suprà, versicu. 42. per capit. veniens. 1. de testibus, vbi idem tenet Panormitan. nota. 3. & Felinus not. 4. Panormitanus & Felinus in capitu. ad Apostolicam, de simonia. Panormitan. consil. 6. colum. 3. lib. 2. quæ conclusio vera non est, si non allegetur vel probetur idoneus tit. iuxta l. cùm de in rem. ff. de vsur. cum ibi not. per Barto. & Florian. & per l. obligationum ferè. §. placet. ff. de actio. & obligation. tempus enim sui natura nihil generat, sed potius omnia consumit. §. placet, iuncta l. sicut. l. omnes. C. de præscription. triginta annorum, in princip. Institut. de perpe. & temp. actio. & d. cap. veniens. nihil probat, & Ecclesia ab huiusmodi tyrannide abstinentior esse debet quàm reliqui, capitu. primo. §. primo. de alienation. feud. in princip. in auth. de monachis. Andreas Tiraquell. de priuileg. piæ ca. priui. 100.