Quadragesimonono [sect. 14] si cum scientia, & patientia, diuturnitas temporis fluxerit, talis diuturna scientia atque patientia, idem, quod expressus consensus, authoritas, seu licentia operatur, etiam in casibus, in quibus a lege vel statuto Principis, Episcopi, capitul. parentum, vel propinquorum, seu alterius consensus, seu authoritas, vel licentia, ad aliquem actum expediendum requiritur, vt probat textus in dicta l. secunda. C. de his, qui sponte publica munera subeunt, libro decimo. & in l. ne in arbitris. C. de arbitris. & in dicta l. si filius, vbi hoc notant Baldus & Doctores. C. de petitione haereditat. & in l. penultim. C. communi diuidundo. & in l. final. C. arbitrium tutelae, & in l. quidam. ff. de euictio. & in dicta l. secunda. §. voluntate, vbi hoc notant communiter Docto. praecipue Alexan. qui hanc dixit esse communem opinionem. ff. solut. matrim. & in d. l. qui in aliena, in princip. ff. de acq. haer. & in l. si quis forte. §. caeterum. ff. de poenis, & in cap. 1. §. praeterea, vbi hoc notant do. Afflictus, & alij, in 2. colum. 3. titu. quibus modis feudum amittatur. & in cap. 1. §. fin. vbi hoc etiam notat Gloss. si de inuestitu. feudi inter dominum & vasallum lis oriatur, & in d. cap. ea nascitur, de his, quae fiunt a praelato sine consensu capituli, & in c. peruenit, & ibi Gloss. de emptione & vend. & in cap. peruenit, de censibus, & cap. accedentibus, & in cap. finali, de priuil. & notant Doctores in l. si certis annis. C. de pactis, &. in l. prima. C. qui admitti. Gloss. Barto. & Doctores in l. cum de in rem verso. ff. de vsucapion. & in l. prima. §. finali. ff. de aqua pluuia. arcenda. Idem Barto. in disputatione sua, incip. mulier habens amplum patrimonium, & in l. quae potis. & ibi latissime Alexand. & Iason, qui hanc dixerunt magis communem esse opinionem. ff. soluto matrimonio. Hostien. & Ioannes Andreae in capitul. illud, de praescription. Panormitan. & Doctores in capitulo, caeterum, & ibi. Philippus Decius post alios in quarta colum. de iudicijs. Oldra. in consilio 183. incip. factum tale est, vacante Ecclesia, in 4. colum. Bald. in libro statutorum, in verbo, filios. Cardinal. in capit. requisisti, de testament. Alexand. in consil. 78. colum. 3. volum. 1. & in consilio 8. volum tertio. & in consil. 111. incip. viso & diligenter considerato. colum. penult. volum. 4. & in consilio 133. incip. clementissimi. colum. 5. eodem volum. & in consil. 39. incip. ponderatis his, colum. 1. & 2. volum. 5. Francisc. de Aret. in consil. 36. casus talis est. Aym. Crauet. consil. 148. nobilis Antonia. colum. final. Hierony. Gratus resp. 9. facti speciem, & in resp. 94. in causa excellentissimi. colum. final. Stephan. Bertrand. consil. 1. lib. 1. colum. 10. Ludou. Gozad. consil. 73. circa dubia. colum. 4. Carolus Ruinus consil. 69. circa processum. colum. 4. lib. 1. Fernandus Loazes Archiepisc. Tarra. consil. pro Marchione de Velez, pag. 260. Ias. cons. 56. circa primum, lib. primo. Idem Ias. consil. 25. quaestio vertitur. lib. tertio, & consilio 89. ad consultationem. colum. fin. lib. 1. Vnde plane colligitur (id quod hi omnes taciti tenere videntur) quod si fundum tuum te sciente & patiente longo tempore possedi, eum praescripsisse videbor, etiam si tituli aliunde; ne adsit interuentus, neque probatio, neque etiam allegatio, sed sola illa tacita concessio, quae post longum tempus colligitur, id quod probat text. in l. alienationis verbum, ibi vix est enim, vt non videatur alienare. ff. de verborum significat. Ad idem l. si ego. §. 1. ibi. per traditionem, aut per patientiam forte. ff. de pub. in rem act. vbi quod attinet ad concessionem tantum operatur patientia quantum traditio. iuncto §. per traditionem. Institu. de rerum diuis. Ad idem §. fin. Instit. de iniur. vbi per taciturnitatem vnius anni actio iniuriarum remissio videtur. Ad idem dictum capit. illud. de praesumpt. Ad idem l. si quid diuturno, in princ. ff. si ser. ven. Ad idem Gloss. communiter approbatam in l. penult. C. com. diuid. vbi diuisio praesumitur ex longi temporis scientia, & patientia. Haec conclusio varie intelligitur, Primum cum agitur de dominio plenario praescribendo, vt dict. l. alienationes, Deinde cum agitur de praescribendo vsufructu, idque facilius: argum. dict. l. Tertio cum agitur de praescribenda seruitute: arg. d. l. & in spem, per d. l. si quis diuturno. Quarto cum agitur de praescribenda actione personali liberatorie seu ad liberationem debitoris, & ita procedit text. in l. sicut, & in l. omnes, & l. cum notissimi. C. de praescript. triginta annorum, & text. in l. 1. C. si aduersus creditorem. Postremo etiam si agatur de praescribenda actione personali ad nouam obligationem acquirendam, vt in terminis l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. Quae omnia obtinent, quando is, contra quem praescribi contentio est, rem suam iúsve suum possideri sciebat, & patiebatur, nam si ignorabat non aliter longi temporis praescriptio procedet, quam si titulus interueniat & allegetur, & probetur. l. nullo. C. de rei vend. & dicam plenius in cap. sequen. itaque data scientia & patientia domini non est necessarius titulus aliunde proueniens ad possessionem praescribentis iustificandam, nam satis superque iustificatur per solam domini scientiam & patientiam. Verum domino ignorante, tunc demum titulus aliunde requiritur ad iustificandam talem possessionem, vt ei sic iustificatae legale vsucapionis lucrum merito possit accedere, facit text. egregius in l. si id quod pro derelicto ibi, quasi volente, & concedente domina, vbi ad iustificandam possessionem sufficit, quo ad praescribendum voluntas domini, nec alius tit. exigitur, iunge dicta infra cap. seq. num. 3. cum seq.