Trigesimoquintò [*] his quoque concinit, nam & si sententiæ executio sit meri facti, tamen ex temporis diuturnitate ritè & cum interuentu omnium solennium, quæ in facto consistunt, facta præsumitur. Ita Petr. Anchar. consil. 39. visa petitione. Deci. consil. 385. iuridicam esse, colum. 1. Andr. Tiraquel. vbi suprà, versic. 33. & Philipp. Deci. consil. 419: viso. colum. 1.