Trigesimoseptimo [sect. 4] huc quoque adspirare videtur, nam & si solennia, quae in alienatione rei ecclesiasticae interuenire debent, sint quid facti, tamen licet de eorum solennium vel aliquorum interuentu, in instrumento mentio facta non sit, adhuc tamen ex diuturnitate temporis interuentus eorum praesumitur. Ita Anton. Butr. in c. cura, de iure patronatus. colum. 2. Franc. Aret. consil. 36. casus talis est. col. 2. Andre. Tiraq. vbi supra, versicul. 36. Fernandus Loazes, qui quamplures allegat, vbi supra, pag. 51. Felin. in c. sicut. colum. 19. de re iudic. Philipp. Decius in l. 1. col. 4. C. qui admitti. & d. consi. 36. exemplum. colum. penul. & consil. 152. in causa. col. 2. Alex. consil. 79. circa primum, lib. 1.